Esdræ 4:12
Notum sit regi quia Judæi, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et pessimam, quam ædificant exstruentes muros ejus, et parietes componentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 24:1In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Joakim servus tribus annis: et rursum rebellavit contra eum. + 24.1 RAB. Cum semel quis quilibet se manciparit vitio, etc., usque ad et adjutorium a Deo imploret. RAB. Hunc refert Josephus a Nabuchodonosor interfectum, et ante muros Jerusalem projectum et insepultum, de quo prædictum fuerat: Sepultura asini sepelietur Jer. 22.. Regnavitque Joachim, etc. ID. Nomen Joachim aliter scribitur in designatione patris, qui et Eliacim: aliter cum filius significatur, qui et Jechonias, nam cum patrem signat per k et m scribitur: cum vero filium per ch et n scribitur.
Ezra 4:15ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est.
Ezra 5:3In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis consilium ut domum hanc ædificaretis, et muros ejus instauraretis? + 5.3 In ipso. ID., ibid. Patet littera textus, quia confortati verbis prophetarum, optimates Judæo rum non potuerunt hostium infestationibus a sancto opere præpediri, a quo quiescentibus adhuc prophetis, timore hostium cessaverant, sicut nunc in Ecclesia geritur, dum hi qui malignorum spirituum, vel hominum insidiis retardati, tardiores aliquando ad opus bonum fuerunt, repente verbis doctorum vel divinarum Scripturarum correpti, nullis tentationum machinis possunt vinci, vel a proposito intentionis revocari.
Nehemiah 1:3Et dixerunt mihi: Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio: et murus Jerusalem dissipatus est, et portæ ejus combustæ sunt igni.
Psalms 48:1In finem, filiis Core. Psalmus. + 48.1 In finem, psalmus, etc. CASS. Agit Propheta de amatoribus mundi, et Christo redemptore, non illorum, sed contemptorum mundi, ut dejectus in mundo non appretietur elatos. AUG. Qui colunt Deum, etc., usque ad attentos facit ad nova et ad ingentia. 1
Jeremiah 52:3quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret eos a facie sua: et recessit Sedecias a rege Babylonis.