The Bible Software
bible.softwareEsdræEsdræ 4 › Esdræ 4:14

Esdræ 4:14

Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia læsiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi, + 4.14 Læsiones. Quia nequeunt sufferre, qui regnum diaboli conantur impugnare, timent bella concitari in Ecclesia, ne hæreses et fallaciæ eorum cum dogmate gentilium debellentur, duce illo qui ait: Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 16.. Et iterum: Ignem veni mittere in terram Luc. 12., etc., gladium, scilicet verbi Dei quo adversarios sternat, ignem charitatis, quo suorum corda accendens omnia contrariæ sectæ arma et scuta comburat. Quoniam urbs. BEDA ubi supra. Ipsi hostes iterum de civitate Domini confitentur, etc., usque ad id est inchoationem et perfectionem honorum Deo a quo acceperant bene vivendo et gratias agendo referunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now because we have maintenance from the king’s palace, and it was not meet for us to see the king’s dishonour, therefore have we sent and certified the king;

In Context

13Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa ædificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hæc noxa perveniet.

15ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est.

Read all of Esdræ 4

Cross References

Ezekiel 33:31Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.

John 19:12Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari. + 19.12 Et exinde. Id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendi innocentem (et si minus illis invidis) quærebat dimittere, non quod tunc primum quæreret, sed si prius volebat modo quærebat. Si hunc dimittis, non es amicus. Supra legem proposuerunt, secundum quam deberet mori, quia Filium Dei se fecit: sed quia ille legem gentis alienæ non timet, sed magis timet occidere Filium Dei, terrent eum a Cæsare, quem non potest ut auctorem potestatis suæ contemnere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 4:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 4:13Esdræ 4Esdræ 4:15 →