John 19:12
Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari. + 19.12 Et exinde. Id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendi innocentem (et si minus illis invidis) quærebat dimittere, non quod tunc primum quæreret, sed si prius volebat modo quærebat. Si hunc dimittis, non es amicus. Supra legem proposuerunt, secundum quam deberet mori, quia Filium Dei se fecit: sed quia ille legem gentis alienæ non timet, sed magis timet occidere Filium Dei, terrent eum a Cæsare, quem non potest ut auctorem potestatis suæ contemnere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezra 4:14Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia læsiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi, + 4.14 Læsiones. Quia nequeunt sufferre, qui regnum diaboli conantur impugnare, timent bella concitari in Ecclesia, ne hæreses et fallaciæ eorum cum dogmate gentilium debellentur, duce illo qui ait: Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 16.. Et iterum: Ignem veni mittere in terram Luc. 12., etc., gladium, scilicet verbi Dei quo adversarios sternat, ignem charitatis, quo suorum corda accendens omnia contrariæ sectæ arma et scuta comburat. Quoniam urbs. BEDA ubi supra. Ipsi hostes iterum de civitate Domini confitentur, etc., usque ad id est inchoationem et perfectionem honorum Deo a quo acceperant bene vivendo et gratias agendo referunt.
Luke 23:2Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.
John 19:22Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi.
Acts 24:24Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum.