The Bible Software
bible.softwareEzraEzra 5 › Ezra 5:2

Ezra 5:2

Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et cœperunt ædificare templum Dei in Jerusalem, et cum eis prophetæ Dei adjuvantes eos. + 5.2 Zorobabel. ID., ibid. Ortus in Babylone, etc., usque ad Unusquisque etiam cum Deum invocans non aliud quærit quam ipsum, potest eum Salathiel vocare. Et Josue. ID., ibid. Josue vel Jesus interpretatur Salvator. Josedec Dominus justus. Hic quidem, sicut filius Nun, Christum significat; uterque enim populum in terram promissionis, ille de longo incolatu eremi, hic de longiore captivitatis servitio introduxit. Sic verus Jesus electos suos ab omnibus malis eruens, ad superni regni promissa gaudia inducit, qui est filius Josedec, id est Domini justi, de quo dicitur: Dominus justus concidet cervices peccatorum, etc. Psal. 12.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then rose up Zerubbabel the son of Shealtiel, and Jeshua the son of Jozadak, and began to build the house of God which is at Jerusalem: and with them were the prophets of God helping them.

In Context

1Prophetaverunt autem Aggæus propheta, et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judæos qui erant in Judæa et Jerusalem, in nomine Dei Israël. + 5.1 Prophetaverunt. BEDA, lib. II in Esdram, tom. 2. In libris eorum plenius scriptum est, etc., usque ad Zorobabel quoque et Jesus, et populus qui cum eis erat, non minoris fuisse fidei probantur, qui prophetas jubentes magis audierunt quam prohibentis imperium.

3In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis consilium ut domum hanc ædificaretis, et muros ejus instauraretis? + 5.3 In ipso. ID., ibid. Patet littera textus, quia confortati verbis prophetarum, optimates Judæo rum non potuerunt hostium infestationibus a sancto opere præpediri, a quo quiescentibus adhuc prophetis, timore hostium cessaverant, sicut nunc in Ecclesia geritur, dum hi qui malignorum spirituum, vel hominum insidiis retardati, tardiores aliquando ad opus bonum fuerunt, repente verbis doctorum vel divinarum Scripturarum correpti, nullis tentationum machinis possunt vinci, vel a proposito intentionis revocari.

Read all of Ezra 5

Cross References

Ezra 1:8Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Juda.

Ezra 3:8Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, cœperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levitæ, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini. + 3.8 In Jerusalem. Locum scilicet templi quo templum ædificare cupiebant. Falluntur enim Judæi qui dicunt nunquam parietes templi, sed solum tectum a Chaldæis fuisse subversum, cum pateat Esdram filium transmigrationis templum fecisse a fundamentis. Et omnis qui. Magna devotio totius populi. Gaudebant enim se de captivitate rediisse, et quantum superbæ civitatis flagitia horrebant, tantum Jerusalem videre cupiebant decorem: quantum fana abominabantur, tantum templum Dei restaurari conabantur. Sic non solum episcopi et presbyteri plebem fidelium, id est Dei domum debent ædificare, sed etiam populus de captivitate vitiorum ad visionem veræ pacis vocatus, ministerium verbi ab his qui docere noverunt, debet eligere, qui scilicet ministri verbi, id est Levitæ a viginti annis et supra constituuntur: quia tales sunt ad prædicandum constituti et præferendi, qui Decalogum non solum faciendo auditoribus ostendant, sed etiam puritatem et integritatem cordis in conspectu Dei intemeratam custodiant. A viginti annis. BEDA ubi supra. Non est dubitandum ibi statum Ecclesiæ per spiritum sumere projectum, etc., usque ad Zorobabel vero de tribu regia orti sunt.

Haggai 1:12Et audivit Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedec, sacerdos magnus, et omnes reliquiæ populi, vocem Domini Dei sui, et verba Aggæi prophetæ, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos, et timuit populus a facie Domini.

Haggai 2:4[Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? et quid vos videtis hanc nunc? numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris?

Zechariah 3:1Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.

Zechariah 4:4Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt hæc, domine mi?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ezra 5:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ezra 5:1Ezra 5Ezra 5:3 →