The Bible Software
bible.softwareEsdræEsdræ 5 › Esdræ 5:9

Esdræ 5:9

Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis: Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc ædificaretis, et muros hos instauraretis?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then asked we those elders, and said unto them thus, Who commanded you to build this house, and to make up these walls?

In Context

8Notum sit regi, isse nos ad Judæam provinciam, ad domum Dei magni, quæ ædificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus: opusque illud diligenter exstruitur, et crescit in manibus eorum. + 5.8 Lapide impolito. ID., ibid. Novo scilicet, quem impolitum repererunt, sed poliendo ædificio aptaverunt, etc., usque ad alter idololatriæ mancipatus nulla spiritualium architectorum industria, nullo pietatis cultu deformitatem agrestis et terrenæ mentis exuerat. Et ligna ponuntur in parietibus, opusque, etc. ID., ibid. Ligna quæ ad ornamentum vel munimentum templi ponuntur, eamdem sanctorum vitam in ornatu Ecclesiæ quam et lapides designant: de quibus dicitur: Exsultabunt omnia ligna silvarum, etc.

10Sed et nomina eorum quæsivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi: scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis.

Read all of Esdræ 5

Cross References

Ezra 5:3In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis consilium ut domum hanc ædificaretis, et muros ejus instauraretis? + 5.3 In ipso. ID., ibid. Patet littera textus, quia confortati verbis prophetarum, optimates Judæo rum non potuerunt hostium infestationibus a sancto opere præpediri, a quo quiescentibus adhuc prophetis, timore hostium cessaverant, sicut nunc in Ecclesia geritur, dum hi qui malignorum spirituum, vel hominum insidiis retardati, tardiores aliquando ad opus bonum fuerunt, repente verbis doctorum vel divinarum Scripturarum correpti, nullis tentationum machinis possunt vinci, vel a proposito intentionis revocari.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 5:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 5:8Esdræ 5Esdræ 5:10 →