The Bible Software
bible.softwareEsdræEsdræ 5 › Esdræ 5:8

Esdræ 5:8

Notum sit regi, isse nos ad Judæam provinciam, ad domum Dei magni, quæ ædificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus: opusque illud diligenter exstruitur, et crescit in manibus eorum. + 5.8 Lapide impolito. ID., ibid. Novo scilicet, quem impolitum repererunt, sed poliendo ædificio aptaverunt, etc., usque ad alter idololatriæ mancipatus nulla spiritualium architectorum industria, nullo pietatis cultu deformitatem agrestis et terrenæ mentis exuerat. Et ligna ponuntur in parietibus, opusque, etc. ID., ibid. Ligna quæ ad ornamentum vel munimentum templi ponuntur, eamdem sanctorum vitam in ornatu Ecclesiæ quam et lapides designant: de quibus dicitur: Exsultabunt omnia ligna silvarum, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Be it known unto the king, that we went into the province of Judea, to the house of the great God, which is builded with great stones, and timber is laid in the walls, and this work goeth fast on, and prospereth in their hands.

In Context

7Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: Dario regi pax omnis.

9Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis: Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc ædificaretis, et muros hos instauraretis?

Read all of Esdræ 5

Cross References

Deuteronomy 10:17quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.

Ezra 1:2Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Judæa. + 1.2 Et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum, etc. BEDA ubi supra. Domus vel templum Dei in Scripturis sanctis, etc., usque ad et pariter in futuro dedicationis illius solemnia exspectent.

Ezra 6:4ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabuntur.

Ezra 7:23Omne quod ad ritum Dei cæli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei cæli: ne forte irascatur contra regnum regis, et filiorum ejus.

Nehemiah 11:3Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis. + 11.3 Et in Jerusalem. ID., ibid. His verbis ostenditur, etc., usque ad nam sequitur: De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe II Esd. 11.. ID., ibid. Judas interpretatur confitens vel confessio, etc., usque ad cum eorum qui sunt in agro unus assumetur, et alter relinquetur.

Esther 1:22et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quæque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac majores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 5:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 5:7Esdræ 5Esdræ 5:9 →