Esdræ 6:11
A me ergo positum est decretum: ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur. + 6.11 A me ergo. Gravissima pœna voluit eum punire qui decretum mutaret, damno scilicet omnium quæ haberet et animæ suæ, quam etiam ligno confixus longo cruciatu amitteret. Mystice autem opera nostra lignis comparantur, bona fructiferis, prava autem salicibus et incendio dignis, tolliturque lignum de domo ejus, qui holocaustis Domini contradicit, et erigitur, et ipse in eo configitur, cum opera eorum qui paci Ecclesiæ repugnant omnibus manifeste, quam sint inutilia et perversa patescunt: et ipsi in eis non vitæ gaudium, sed mortis laqueum acquisisse probantur. Domus quoque talium publicatur, id est, publico censu proscribitur: cum corpora eorum qum quibus in hac vita remanserunt, in resurrectione perpetuo punienda tormento sævis exactoribus, immundis spiritibus in potestate traduntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 9:37et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Jezrahel, ita ut prætereuntes dicant: Hæccine est illa Jezabel?
Ezra 7:26Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis, diligenter, judicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantiæ ejus, vel certe in carcerem.
Esther 7:10Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.
Daniel 3:29Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus: