Esdræ 6:12
Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quæ est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo. + 6.12 Deus autem. Decretum suum divinæ potentiæ confirmari desiderat, et ipse ut homo temporali regno præditus pro pace domus Dei publica lege omnia quæ potest facit. Quod nunc quoque in Ecclesia geritur, cum terrenæ potestates ad fidem conversæ pro statu Ecclesiæ publica edicta proponunt, et hanc Domino juvante et inimicos debellante placidam pacem semper habere capiunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 12:5sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis:
Deuteronomy 16:2Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi. + 16.2 Et de bobus in loco. AUG., quæst. 24. Boves addit, cum de ove tantum præceperit, quam jussit accipi ex ovibus et hædis vel capris, vel propter Christum, qui secundum carnem ex justis fuit et peccatoribus. Non enim ait ex ovibus vel capris, sed ex ovibus et capris, licet proprie non intelligatur ovis ex capris, ne Judæi dicerent subaudiendum esse caprum. Quare ergo additi sunt boves? an propter alia sacrificia, quæ diebus azymorum sunt immolanda?
2 Chronicles 7:16Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
Ezra 7:17libere accipe, et studiose eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos, et sacrificia, et libamina eorum, et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Jerusalem.
Esther 8:14Egressique sunt veredarii celeres nuntia perferentes, et edictum regis pependit in Susan. + 8.14 In Susan, etc. In superbia mundi debellanda. Nam Susis equitatio vel evertens interpretatur; unde Salvator ait: Confidite, ego vici mundum Joan. 16..
Psalms 21:8Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. 1