The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 12 › Exodus 12:21

Exodus 12:21

Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. + 12.21 Seniores. Nota quod non pueris, non juvenibus, mandata Dei primo communicat, sed senioribus, quia in senibus est sapientia, et in multo tempore prudentia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Moses called for all the elders of Israel, and said unto them, Draw out and take you a lamb according to your families, and kill the passover.

In Context

20Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.

22Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. + 12.22 Fasciculumque hyssopi, etc. STRAB. Hyssopus herba est humilis, nascens in petris, purgans pectus et pulmonem: et significat veram humilitatem, cujus exemplum Christus nobis in semetipso præbuit. Fasciculum ergo hyssopi sanguine tingimus, quando, memores humilitatis Christi, eum imitari studemus. Tingite in sanguine, etc. AUG., quæst. 46 in Exod. Quæritur quem sanguinem dicat juxta ostium, cum illius agni sanguinem velit intelligi, cujus immolatione Pascha fit. An præcipit eo modo consequenter fieri, quamvis hoc tacuerit, ut idem agnus juxta ostium occidatur? An, quod est credibilius, ideo dixit ex sanguine qui est juxta ostium, quia ille qui liniturus est, vas ipsum in quo sanguinem excepit, juxta ostium positurus est, ut ad manum habeat dum tingit.

Read all of Exodus 12

Cross References

Exodus 3:16Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos: et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.

Exodus 12:11Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est, transitus) Domini.

Exodus 19:7Venit Moyses: et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus. + 19.7 Exposuit omnes sermones, etc. GREG. Notandum quod lex non incautis vel nescientibus ingeritur: sed expositis præmiis quæ debentur servantibus, et beneficiis præteritis quæ jam experti sunt, et mirabilibus cum sponte se legi servandæ devoveant, lex petentibus datur: ut secundum promissionem suam, quasi voti rei, qui violaverint, judicentur, nec de violentia sibi illata causentur.

Numbers 11:16Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis, faciesque ibi stare tecum, + 11.16 Congrega mihi septuaginta. GREG., lib. XXIX Moral., cap. 13. Sicut plerumque juvenes dicuntur, etc., usque ad patet quia senectus mentis, non corporis, eligatur.

2 Kings 23:21Et præcepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro fœderis hujus. + 23.21 Facite phase. RAB. Josias typum tenet Salvatoris, etc., usque ad: et orietur vobis timentibus sol justitiæ. Nec enim factum est phase tale, etc. Quia, ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, sicque in conspectu conditoris sui gaudebunt, quia videbitur Deus Deorum in Sion. RAB. Quod Josias, ejectis idolis de terra, pythonibus, ariolis et omnibus immunditiis, Domini phase celebrasse legitur, moraliter docet ut primo purgemus terram cordis a vitiis, ut servire possimus Deo, sicque gratum Domino celebremus pascha: Non utique in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5.. ID. Josias vulneratus est in campo Mageddo, unde et statim mortuus est. Luxitque eum populus multum, Jeremias maxime. Tunc enim dicitur ita lamentasse: Quomodo sedet sola civitas! De hoc planctu dicitur: Et erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adremon, quod nomen est regis, qui tunc regnabat in Charchamis, in cujus auxilium Josias venerat adversus Nechao regem Ægypti. ID. Interfectio Josiæ a Pharaone Nechao, facta in Mageddo, significat persecutionem antiqui hostis adversus prædicatores, quos per invidiam neci tradere molitur, et auferre de terra Ecclesiæ conatur: quatenus facilius totam plebem dissipare possit. Pharao dissipans, Nechao percussio, Mageddo de tentatione. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos, hic totis viribus certat, quatenus tentando gregem Domini percutiens dissipet, eosque primum auferat quorum solatio adjuti contra hostem dimicare debuerant.

2 Chronicles 35:5Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 12:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 12:20Exodus 12Exodus 12:22 →