Ezra 6:8
Sed et a me præceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judæorum illis ut ædificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis quæ dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus. + 6.8 Ut de arca. BEDA, ibid. De arca regis ad opus Dei sumptus tribuuntur, etc., usque ad quid Cyrillus, quid Joannes, quid cæteri sancti dixerunt: edoctum se a senioribus Judæorum, id est, confitentium et laudantium Deum probavit. Vitulos et agnos. ID., ibid. Hæc animalia quæ munda sunt, etc., usque ad quidquid a viris Ecclesiæ salubre didicerit, totum in divinum cultum impendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezra 4:20nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni quæ trans fluvium est: tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant.
Ezra 5:5Oculus autem Dei eorum factus est super senes Judæorum, et non potuerunt inhibere eos. Placuitque ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam.
Ezra 6:14Seniores autem Judæorum ædificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggæi prophetæ, et Zachariæ filii Addo: et ædificaverunt et construxerunt, jubente Deo Israël, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum: + 6.14 Juxta prophetiam. Prædixerant enim, quia si ædificando templo insisterent, mox donante Domino et opus ipsum complerent, et bonis omnibus abundarent. BEDA ubi supra. Nemo quod Aggæus dicit sub Dario rege jacta esse templi fundamenta, etc., usque ad aliquando separatim sub nomine gazophylaciorum, vel exedrarum, vel porticuum, vel atriorum; unde: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri Psal. 133.. Et Artaxerxe. Quæritur quomodo, jubente Artaxerxe, dicatur domus constructa, cum statim subjungitur eam, regnante adhuc Dario, fuisse completam et dedicatam, nisi forte credendum est etiam Artaxerxem, misso auro et argento, jussisse: ubi si quid minus in ædificio vel ornatu templi vel vasorum esset completum, perficeretur. Nam Esdra illuc properante, scriptum est quod idem rex cum principibus vel consiliariis suis plurimum auri et argenti et vasorum miserit ad templum.
Nehemiah 2:8et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum.
Psalms 68:29Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. + 68.29 Deleantur, etc. ID. Quia scriptos se putant, etc., usque ad et staturos ad dexteram. De libro viventium, etc. CAS. Notitia Dei, quæ prædestinavit ac vitam, quos præscivit conformes fieri imagini Filii sui. Non sic tamen accipiendum est, tanquam in hoc libro aliquem scribat Deus, quem postea deleat: sed secundum spem illorum, qui scriptos se putant. 1