The Bible Software
bible.softwareEsdræEsdræ 6 › Esdræ 6:9

Esdræ 6:9

Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et hædos in holocaustum Deo cæli, frumentum, sal, vinum, et oleum, secundum ritum sacerdotum, qui sunt in Jerusalem, detur eis per singulos dies, ne sit in aliquo querimonia. + 6.9 Secundum ritum. Quia tunc tantum vota offerentium accepta erunt, cum secundum catholicæ pacis ritum offeruntur; quæ autem gentili superstitione vel hæretica permista sunt, bona non sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And that which they have need of, both young bullocks, and rams, and lambs, for the burnt offerings of the God of heaven, wheat, salt, wine, and oil, according to the appointment of the priests which are at Jerusalem, let it be given them day by day without fail:

In Context

8Sed et a me præceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judæorum illis ut ædificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis quæ dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus. + 6.8 Ut de arca. BEDA, ibid. De arca regis ad opus Dei sumptus tribuuntur, etc., usque ad quid Cyrillus, quid Joannes, quid cæteri sancti dixerunt: edoctum se a senioribus Judæorum, id est, confitentium et laudantium Deum probavit. Vitulos et agnos. ID., ibid. Hæc animalia quæ munda sunt, etc., usque ad quidquid a viris Ecclesiæ salubre didicerit, totum in divinum cultum impendit.

10Et offerant oblationes Deo cæli, orentque pro vita regis, et filiorum ejus. + 6.10 Orentque. Secundum illud Apostoli: Obsecro ergo primo omnium fieri obsecrationes et orationes, postulationes gratiarumque actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt I Tim. 2..

Read all of Esdræ 6

Cross References

Exodus 29:38Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,

Leviticus 1:10Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: + 1.10 Quod si, etc. ISICH. in Levit. Paucis immutatis eadem dicit, etc., usque ad unde: Filius non portabit iniquitatem patris, etc. Anniculum, etc. ISID. Agnus oblatus, Christus innocens crucifixus. Unde: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Bene hædus offertur, quia per mortem Christi jugulatur diabolus auctor peccati. ISICH. Hoc de bobus non præcepit, etc., usque ad propterea holocaustum dicitur etiam sine operatione justitiæ.

Leviticus 9:2Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino. + 9.2 Tolle de, etc. Accipit Aaron vitulum in holocaustum et arietem, et offert Domino. Tunc enim Christus sacrificium suum notificavit, cum Spiritus adveniens Parthos, Medos, Elamitas, et omnium gentium primitias ad apostolorum cœnaculum colligit Act. 2.. Vitulum offert Aaron et arietem, quando doctores Ecclesiæ mysteria passionis annuntiant, et pro salute humani generis celebrata insinuant. Tollite. Hircum obtulerunt apostoli die Pentecostes quando Petrus pœnitentiam annuntians inquit: Convertimini et agite pœnitentiam. AUG., quæst. 26 in Levit. Accipite hircum ex capris unum, etc., usque ad ubi autem universi, ibi et singuli, sed non convertitur.

Numbers 28:1Dixit quoque Dominus ad Moysen: + 28.1 Dixit quoque. ORIG., hom. 23 in Num. Alia littera, etc., usque ad qui putat aliquid se Deo præstare velut indigenti. ID. In diebus festis meis. Habet Deus dies festos suos, etc., usque ad ubi adhuc nulla sunt peccata, dies festos meos dicit.

Psalms 50:9Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. + 50.9 Asperges me. CASS. Secunda est confidentia misericordiæ Dei, quæ multum est utilis: ne subrepat desperatio, quæ omnibus peccatis gravior est. Hyssopo. Ibid. Immolato sanguine intincta, super corpus leprosi aspergebatur, significans sanguine Christi maculas peccatorum abluendas. AUG. Hyssopus herba humilis, etc., usque ad in quibus est inflatio, sic humilitas superbiam. Super nivem. Ibid. Incomparabiliter: unde et in monte vestis Christi fulsit sicut nix. 1

Mark 9:49Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos. + 9.49 Quod si sal, etc. Id est, si quis semel condimentis veritatis refectus ad apostasiam redierit: quo alio doctore corrigitur, qui eam quam gustavit sapientiam, vel adversis territus, vel prosperis illectus respuit? Unde: Quis medebitur incantatori a serpente percusso? Eccli. 12. In hoc Judam et socios ejus significare creditur, qui phylargyria corruptus, et apostolatum perdere, et Dominum tradere non dubitavit. Quia autem sunt multi quos dum major scientia erigit, ab aliorum societate disjungit, et quo plus sapiunt, eo plus a concordiæ virtute desipiunt. subjungit: Habete in vobis sal et pacem. BEDA. Habere sal sine pace, non virtutis est donum, sed damnationis argumentum. Quo enim quisque melius sapit, eo deterius delinquit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 6:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 6:8Esdræ 6Esdræ 6:10 →