Esdræ 6:14
Seniores autem Judæorum ædificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggæi prophetæ, et Zachariæ filii Addo: et ædificaverunt et construxerunt, jubente Deo Israël, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum: + 6.14 Juxta prophetiam. Prædixerant enim, quia si ædificando templo insisterent, mox donante Domino et opus ipsum complerent, et bonis omnibus abundarent. BEDA ubi supra. Nemo quod Aggæus dicit sub Dario rege jacta esse templi fundamenta, etc., usque ad aliquando separatim sub nomine gazophylaciorum, vel exedrarum, vel porticuum, vel atriorum; unde: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri Psal. 133.. Et Artaxerxe. Quæritur quomodo, jubente Artaxerxe, dicatur domus constructa, cum statim subjungitur eam, regnante adhuc Dario, fuisse completam et dedicatam, nisi forte credendum est etiam Artaxerxem, misso auro et argento, jussisse: ubi si quid minus in ædificio vel ornatu templi vel vasorum esset completum, perficeretur. Nam Esdra illuc properante, scriptum est quod idem rex cum principibus vel consiliariis suis plurimum auri et argenti et vasorum miserit ad templum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezra 3:8Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, cœperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levitæ, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini. + 3.8 In Jerusalem. Locum scilicet templi quo templum ædificare cupiebant. Falluntur enim Judæi qui dicunt nunquam parietes templi, sed solum tectum a Chaldæis fuisse subversum, cum pateat Esdram filium transmigrationis templum fecisse a fundamentis. Et omnis qui. Magna devotio totius populi. Gaudebant enim se de captivitate rediisse, et quantum superbæ civitatis flagitia horrebant, tantum Jerusalem videre cupiebant decorem: quantum fana abominabantur, tantum templum Dei restaurari conabantur. Sic non solum episcopi et presbyteri plebem fidelium, id est Dei domum debent ædificare, sed etiam populus de captivitate vitiorum ad visionem veræ pacis vocatus, ministerium verbi ab his qui docere noverunt, debet eligere, qui scilicet ministri verbi, id est Levitæ a viginti annis et supra constituuntur: quia tales sunt ad prædicandum constituti et præferendi, qui Decalogum non solum faciendo auditoribus ostendant, sed etiam puritatem et integritatem cordis in conspectu Dei intemeratam custodiant. A viginti annis. BEDA ubi supra. Non est dubitandum ibi statum Ecclesiæ per spiritum sumere projectum, etc., usque ad Zorobabel vero de tribu regia orti sunt.
Ezra 4:24Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.
Ezra 5:13Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei hæc ædificaretur.
Ezra 6:8Sed et a me præceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judæorum illis ut ædificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis quæ dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus. + 6.8 Ut de arca. BEDA, ibid. De arca regis ad opus Dei sumptus tribuuntur, etc., usque ad quid Cyrillus, quid Joannes, quid cæteri sancti dixerunt: edoctum se a senioribus Judæorum, id est, confitentium et laudantium Deum probavit. Vitulos et agnos. ID., ibid. Hæc animalia quæ munda sunt, etc., usque ad quidquid a viris Ecclesiæ salubre didicerit, totum in divinum cultum impendit.
Ezra 7:1Post hæc autem verba in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdras filius Saraiæ, filii Azariæ, filii Helciæ, + 7.1 Post hæc autem. Beda in Esdram, tom. 2. Hucusque reditus populi de Babylone in Jerusalem, etc., usque ad haberent unde ipsi moniti intus discerent restaurari, unde sequitur: Post hæc. BEDA, ibid. Hunc Artaxerxem sub quo Esdras de Babylonia Jerosolymam ascendit, Josephus putat esse Xerxem filium Darii, qui post illum regnavit: sed chronicorum libri successorem ejusdem Xerxis. Regnavit autem Darius, sub quo ædificatum est templum, annos sex et trigenta, post quem Xerxes annos viginti, post quem Archabanus menses septem quos chronographi pro anno posuere: post hunc Artaxerxes annis quadraginta. ID., ibid. Scriba velox in lege Moysi appellatur Esdras, etc., usque ad priores autem litteræ remanserunt apud Samaritas, quibus illos quinque libros Mosi quos solos de Scriptura sancta receperant, scribere solebant.
Nehemiah 6:15Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus. + 6.15 Mensis Eliud. BEDA, ubi supra. Qui secundum Hebræos sextus est, etc., usque ad et deinceps se in Dei et proximi dilectione in bonis operibus adornent.