Esdræ 7:19
Vasa quoque, quæ dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Jerusalem. + 7.19 Vasa quoque. Verus Esdras vasa misericordiæ quæ sibi traduntur ab hominibus in conspectu Patris in supernam Jerusalem tradidit. De quibus dicitur: Quomodo poterit quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? Marc. 3. Fortis enim erat rex Babylonis, id est diabolus: sed vinctus et ligatus a Domino, ea quæ injuste possidebat vasa, id est delectorum corda amisit: neque auferenti et ad supernam civitatem cujus erant propria reducenti contradicere potuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezra 8:27et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa æris fulgentis optimi duo, pulchra ut aurum.
Jeremiah 3:17In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi. + 3.17 Vocabunt. Qui olim dicebant, Qui sedes super Cherubim, manifestare Psal. 79., etc. Inter duo Cherubim in propitiatorio Domini majestas apparebat, et loquebatur Moysi et sacerdotibus, sed modo aliter tempore fidei.