bible.software › Esdræ › Esdræ 7 › Esdræ 7:20
Esdræ 7:20
Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur de thesauro, et de fisco regis,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And whatsoever more shall be needful for the house of thy God, which thou shalt have occasion to bestow, bestow it out of the king’s treasure house.
In Context
19Vasa quoque, quæ dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Jerusalem. + 7.19 Vasa quoque. Verus Esdras vasa misericordiæ quæ sibi traduntur ab hominibus in conspectu Patris in supernam Jerusalem tradidit. De quibus dicitur: Quomodo poterit quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? Marc. 3. Fortis enim erat rex Babylonis, id est diabolus: sed vinctus et ligatus a Domino, ea quæ injuste possidebat vasa, id est delectorum corda amisit: neque auferenti et ad supernam civitatem cujus erant propria reducenti contradicere potuit.
21et a me. Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis, + 7.21 Et a me. Principes Christiani subjectis suis imperant, ut quidquid petierit Christus pontifex noster, absque mora tribuant: nihil omnino retractantes, dent aurum in confessione veræ fidei, frumentum in ostensione bonæ operationis; vinum in fervore dilectionis; oleum in hilaritate misericordiæ: et hæc omnia sub centenario numero sacerdoti magno et scribæ legis Dei cœli dari jubentur, id est Christo, qui cœlestia nobis mandata a Patre deferens, cœlestia obedientibus in domo Patris præmia promisit. Centenarius enim, qui in computo digitorum a læva transit in dexteram: ea quæ in dextra indicis id est vita æterna sunt gaudia, designat. Talentum autem triplicis mensuræ traditur. Minimum, librarum quinquaginta medium, librarum sexaginta duo summum, librarum centum et viginti. Corus triginta modii: batos, qui et ephi decima pars cori, id est tres modii.
Read all of Esdræ 7
Cross References
Ezra 6:4ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabuntur.
This Verse In Other Editions
Study Esdræ 7:20