The Bible Software
bible.softwareEzraEzra 7 › Ezra 7:21

Ezra 7:21

et a me. Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis, + 7.21 Et a me. Principes Christiani subjectis suis imperant, ut quidquid petierit Christus pontifex noster, absque mora tribuant: nihil omnino retractantes, dent aurum in confessione veræ fidei, frumentum in ostensione bonæ operationis; vinum in fervore dilectionis; oleum in hilaritate misericordiæ: et hæc omnia sub centenario numero sacerdoti magno et scribæ legis Dei cœli dari jubentur, id est Christo, qui cœlestia nobis mandata a Patre deferens, cœlestia obedientibus in domo Patris præmia promisit. Centenarius enim, qui in computo digitorum a læva transit in dexteram: ea quæ in dextra indicis id est vita æterna sunt gaudia, designat. Talentum autem triplicis mensuræ traditur. Minimum, librarum quinquaginta medium, librarum sexaginta duo summum, librarum centum et viginti. Corus triginta modii: batos, qui et ephi decima pars cori, id est tres modii.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I, even I Artaxerxes the king, do make a decree to all the treasurers which are beyond the river, that whatsoever Ezra the priest, the scribe of the law of the God of heaven, shall require of you, it be done speedily,

In Context

20Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur de thesauro, et de fisco regis,

22usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti coros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura. + 7.22 Sal vero. BEDA ubi supra. Sal sapientiam significat, etc., usque ad dum per adversarios expugnant.

Read all of Ezra 7

Cross References

Ezra 4:16Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa ædificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis. + 4.16 Trans fluvium. Euphratem scilicet, intra quem Syria est, qui baptismum significat, quia unus est de quatuor fluminibus paradisi, qui totum orbem irrigant, sicut quatuor evangelistæ ab uno fonte vitæ, id est Christo inspirati, consona voce cunctis gentibus lavacrum salutis prædicant, vel quia Euphrates frugifer interpretatur: quod congruit sacramento quo orbis ablutus et sanctificatus fructum animarum, tricesimum, sexagesimum et centesimum Deo gignit.

Ezra 6:6Nunc ergo Thathanai dux regionis, quæ est trans flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsachæi, qui estis trans flumen, procul recedite ab illis, + 6.6 Nunc ergo. Significat Artaxerxes, qui domum Dei et civitatem ædificari vetat, eos qui constructioni Ecclesiæ sanctæ motis persecutionibus contradicunt, inter quas Ecclesia maxime martyrum victoria floruit. Darius autem piam illorum regum devotionem, qui agnita fidei Christianæ pietate non resistere, sed suis decretis eam adjuvare curabant, e quibus multi interdictis persecutionibus priorum, seipsos cum subjectis populis ejusdem fidei sacramentis consecrari voluerunt: quibus bene convenit quod Darius adjungit: Sed a me præceptum est quod, etc. Quis enim explicare valeat quantum Ecclesia liberalitate regum adjuta sit et locupletata?

Ezra 7:10Esdras enim paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, et faceret et doceret in Israël præceptum et judicium. + 7.10 Esdras autem paravit. Magna virtus hominis parare cor suum ad obsequium divinæ voluntatis, et dicere posse: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum Psal. 56.. BEDA, ibid. Christus quoque paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, quia talem sibi hominem suscipere divinitus prævidit, qui non solum sine peccato, sed etiam plenus esset gratia et veritate: qui nulla sibi repugnante lege peccati, legem Dei absque ulla mentis vel carnis contradictione servet; unde: In capite libri scriptum est de me, etc. Psal. 39. Item Dominus investigavit legem Dei, quia abjectis Pharisæorum traditionibus Scripturam sanctam mystice intelligere docuit, et decreta Evangelii quæ attulit magis perfecta et Deo accepta quam ea quæ per Moysen præmiserat, ostendit. Unde: Audistis quia dictum est antiquis: Diliges amicum tuum, et odio habetis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, etc.

Psalms 119:4Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis. + 119.4 Sagittæ. AUG. Verbis Dei sagittatur cor, etc., usque ad ut sit purus locus ædificio Dei. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ezra 7:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ezra 7:20Ezra 7Ezra 7:22 →