bible.software › Ezra › Ezra 4 › Ezra 4:16
Ezra 4:16
Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa ædificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis. + 4.16 Trans fluvium. Euphratem scilicet, intra quem Syria est, qui baptismum significat, quia unus est de quatuor fluminibus paradisi, qui totum orbem irrigant, sicut quatuor evangelistæ ab uno fonte vitæ, id est Christo inspirati, consona voce cunctis gentibus lavacrum salutis prædicant, vel quia Euphrates frugifer interpretatur: quod congruit sacramento quo orbis ablutus et sanctificatus fructum animarum, tricesimum, sexagesimum et centesimum Deo gignit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
We certify the king that, if this city be builded again, and the walls thereof set up, by this means thou shalt have no portion on this side the river.
In Context
15ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est.
17Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ, et ceteris trans fluvium, salutem dicens et pacem. + 4.17 Verbum misit rex ad Reum Beelteem. BEDA ubi supra. Quærit rex Persarum, etc., usque ad qui Ecclesiam persequuntur et prohibent ædificari. Habitatores Samariæ. Habitant hostes Jerosolymorum in Samaria, quæ interpretatur custodia, non quod præcepta fidei et veritatis custodiant, qui visioni veræ pacis obstinate repugnant, sed quia custodiam virtutum penes se manere jactant, cum adversus mœnia pacis per hæresim pugnant.
Read all of Ezra 4
Cross References
2 Samuel 8:3Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
Ezra 4:20nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni quæ trans fluvium est: tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant.
This Verse In Other Editions
Study Ezra 4:16