Ezra 7:23
Omne quod ad ritum Dei cæli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei cæli: ne forte irascatur contra regnum regis, et filiorum ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 5:3Dixeruntque: Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius. + 5.3 Deus Hebræorum vocavit nos, etc. AUG. in Exod. Quæritur quomodo populo dicatur, etc., usque ad ut justum judicium consequatur. ORIG. Moraliter. Iter tridui de Ægypto proficiscimur, si ita nos ab omni inquinamento animæ, et corporis, ac spiritus conservemus, ut integer spiritus noster, et anima, et corpus, in diem Christi servetur. ORIG. Tridui iter proficiscimur de Ægypto, si rationabilem, moralem, naturalem sapientiam, de rebus mundialibus auferentes, ad instituta divina convertimus. Tridui iter de Ægypto proficiscimur, si purificantes in nobis dicta, facta vel cogitata tria sunt enim hæc per quæ homines peccare possunt, efficiamur mundi corde, ut Deum videre possimus. Princeps vero Ægypti ubi videt se vehementius urgeri ut dimittat populum Dei, secundo loco cupit impetrare ut non longius abeant, ne totum triduum proficiscantur, dicens: Ne longe abeatis. Non vult longe a se fieri populum Dei. Vult enim, si non in facto, vel in sermone peccent; si non in sermone, vel in cogitatione. Non vult ut totum triduum a se proficiscantur. Vult in nobis vel unum diem, videlicet, in aliis duos, in aliis totum triduum possidere. Beati illi qui ab eo totum triduum recedunt. Viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Deo, etc. ISID. Viam trium dierum ambulamus exeuntes de Ægypto, ut ad locum perveniamus ubi immolare debemus Domino. Hæc via Christus est, qui ait Joan. 14: Ego sum via, veritas et vita. Qui enim confessus fuerit Christum ore, et crediderit corde quod Deus illum suscitavit tertia die, salvus erit, perveniens ad locum in quo immoletur sacrificium laudis. STRAB. Viam trium dierum, etc. Tertia mansione, postquam transierunt mare Rubrum, pervenerunt Ethan, qui locus etiam Mara vocatur, propter amaras aquas. Vel trium dierum, id est, trium mensium, quia tertio mense postquam de Ægypto exierunt, pervenerunt Sina, ubi sacrificaverunt, et legem acceperunt, ubi erectum est et tabernaculum. ORIG., hom. 3 in Exod. Nunc quoque Moses, quem habemus nobiscum habemus enim Mosen et prophetas, id est, lex Dei vult te educere de Ægypto, si audias eam; vult te longe facere a Pharaone, eruere de opere luti et palearum: si tamen audias, et spiritualiter intelligas; non vult te in carnis et tenebrarum actibus permanere, sed exire ad eremum, ad locum scilicet perturbationibus et fluctibus sæculi vacuum, et ad quietem silentii. Verba enim sapientiæ in silentio et quiete discuntur. In hoc loco poteris Domino immolare legem Dei, et virtutem divinæ vocis agnoscere. Ideo cupit Moses te ejicere de fluctibus negotiorum et strepitu populorum, et de Ægypto, id est de tenebris ignorantiæ, ut legem Dei audias et lucem scientiæ capias.
Ezra 7:13A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israël, et de sacerdotibus ejus, et de Levitis, ire in Jerusalem, tecum vadat. + 7.13 A me decretum. Quia ad regem pervenerat fama divinæ virtutis, per quam ille incensam a Chaldæis legem eisdem quibus prius propriis sermonibus, quamvis alio litterarum caractere novaverit.
Psalms 119:4Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis. + 119.4 Sagittæ. AUG. Verbis Dei sagittatur cor, etc., usque ad ut sit purus locus ædificio Dei. 1