Esdræ 7:24
Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et janitoribus, Nathinæis, et ministris domus Dei hujus, ut vectigal, et tributum, et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos. + 7.24 Vobis quoque. Hoc privilegio ostenditur, quod cætera plebs filiorum Isræl ad patriam perveniens tributa regis pendebat, quod discreta provisione rex fecisse cognoscitur ut qui divino servitio supererant occupati, a suo famulatu essent liberi, et qui in terra nihil proprium possidebant, sed ex decimis populi vivebant, nemo ex eis tributum exigeret. His omnibus probatur, non solum dilexisse, sed etiam optime didicisse quæ divinæ servitutis posceret cultus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 47:22præter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. + 47.22 Præter terram sacerdotum, etc. Hoc significat, Ecclesiæ terram, in qua veri sunt sacerdotes, liberam esse a censu mundano, quæ verbo divino indesinenter pascitur, nec damnum panis spiritualis sustinebit.
Ezra 2:36Sacerdotes: filii Jadaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.
Ezra 4:20nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni quæ trans fluvium est: tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant.