The Bible Software
bible.softwareEzraEzra 7 › Ezra 7:13

Ezra 7:13

A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israël, et de sacerdotibus ejus, et de Levitis, ire in Jerusalem, tecum vadat. + 7.13 A me decretum. Quia ad regem pervenerat fama divinæ virtutis, per quam ille incensam a Chaldæis legem eisdem quibus prius propriis sermonibus, quamvis alio litterarum caractere novaverit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I make a decree, that all they of the people of Israel, and of his priests and Levites, in my realm, which are minded of their own freewill to go up to Jerusalem, go with thee.

In Context

12Artaxerxes rex regum Esdræ sacerdoti scribæ legis Dei cæli doctissimo, salutem. + 7.12 Artaxerxes rex. Artaxerxes qui devota mente templum et sacerdotes Domini venerabatur, eique famulabatur, Christianos principes, sicut Darius significat. Nec mirum si successores Cyri qui templum et civitatem fecerunt ædificari, qui servos ejus ac legem dilexerunt atque juverunt, Christianos reges figurant; cum ipse Dominus per prophetam Cyrum significare Filium suum dixit: et ejus nomine illum honorificaverit, dicens: Hæc dicit Dominus Christo meo Cyro Isa. 45..

14A facie enim regis, et septem consiliatorum ejus, missus es, ut visites Judæam et Jerusalem in lege Dei tui, quæ est in manu tua: + 7.14 Ut cuicunque. Omnibus licentiam eundi tribuit, nullum ire compellit. Christiani principes nullum cogentes, ne sit incerta voluntas fidei, omnibus quibus placuerit in regno suo Christum colere permittunt. Et septem consiliatorum. In libro Esther legitur moris fuisse Persarum regibus, ut in cunctis agendis vel discernendis septem consilio uterentur. Septem consiliariis utuntur fideles cum in omnibus quæ faciunt præcepta divinæ Scripturæ sequuntur. De qua dicitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum Psal. 11., id est sancta illustratione septiformis spiritus perfectum. Missus es. Mittitur Esdras a facie regis et septem consiliatorum ejus, ut visitet Indiam et Jerusalem et conversi ad fidem principes sæculi et Scripturarum persuasionibus roborati, Christum ad salvandam Ecclesiam et congregandam de gentibus quotidiano auxilio, quod Esdræ nomen significat, venire desiderant, dicentes: Domine Deus virtutum, convertere, respice de cœlo, etc. Psal. 79. Quæ est in manu. Mirum quod invenitur verbum in epistola Artaxerxis quo prophetæ solent uti: cum dicit legem Dei esse in manu servi illius, scriptum est enim: Factum est verbum in manu Aggæi prophetæ. Et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ; et testificatus est Dominus in Isræl et in Juda per manus omnium prophetarum: quia scilicet prophetæ non minus operando quam loquendo quæ Dei sunt, prædicabant. Christus legem in manu habuit: quia eam quondam per Moysen prout voluit, statuit; et nunc eamdem per semetipsum immutans ad perfectiora transtulit.

Read all of Ezra 7

Cross References

Ezra 1:3Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, quæ est in Judæa, et ædificet domum Domini Dei Israël: ipse est Deus qui est in Jerusalem. + 1.3 Quis est in vobis. ID., ibid. Magna in his verbis fides regis, etc., usque ad eorumque animos et manus ad salutaria dirigeret opera. Ascendat in Jerusalem. ID., ibid. Qui peccant vel sæcularia curant in imo sunt: qui Deo placere desiderant, ad cœlestia suspirent, omnes pompas mundi et illecebras æternorum amore transcendant, et ædificent domum Deo in Judæa, in confessione scilicet suæ iniquitatis et divinæ miserationis, præparent corda sua quæ Deus habitare et illustrare dignetur, et proximos ad idem invitare verbis et exemplis nitantur.

Ezra 6:1Tunc Darius rex præcepit: et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone. + 6.1 Tunc Darius. BEDA in Esdram, lib. 2, tom. 2. Josephus nomen loci in quo hæ Cyri litteræ sint inventæ, ita posuit; et inventus est in Egbathanis constructa urbe in regione Mediæ codex. Porro alia translatio sic habet: In Egbathana in ædificio tutissimo regionis Medorum: unde videtur quod nomen Medena non aliud quam Mediam significat.

Esther 9:14Præcepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.

Psalms 148:6Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi; præceptum posuit, et non præteribit. + 148.6 Statuit. Ex potentia omnipotens est, cujus opera non mutantur. In sæculum et in sæculum sæculi. CAS. Et si cœlum novum, Deo tamen bene statuta dicuntur, quæ novantur per Christum et meliorata permanent. Et est hic laus a potentia. 1

Revelation 22:17Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis. + 22.17 Et spiritus, id est Trinitas, quæ pro puritatis excellentia spiritus dicitur: Et spiritus et sponsa dicunt, etc. Hic etiam subdit testimonium Trinitatis et fidelium, quasi: Ideo debetis recipere, quia spiritus et sponsa, etc. Et qui sitit, veniat. Non tamen quilibet, sed ille tantum veniat, qui sitit: id est credere desiderat. Qui vult, accipiat aquam vitæ gratis. Et non est labor, quia sola voluntas sufficit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ezra 7:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ezra 7:12Ezra 7Ezra 7:14 →