The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 47 › Genesis 47:22

Genesis 47:22

præter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. + 47.22 Præter terram sacerdotum, etc. Hoc significat, Ecclesiæ terram, in qua veri sunt sacerdotes, liberam esse a censu mundano, quæ verbo divino indesinenter pascitur, nec damnum panis spiritualis sustinebit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Only the land of the priests bought he not; for the priests had a portion assigned them of Pharaoh, and did eat their portion which Pharaoh gave them: wherefore they sold not their lands.

In Context

21et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus,

23Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros,

Read all of Genesis 47

Cross References

Genesis 41:45Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti + 41.45 Et vocavit, etc. HIER., ibid. Et vocavit Pharao nomen Joseph, etc., usque ad ut vera illa Hebræorum super eo quod ante diximus suspicio comprobetur. Deditque illi uxorem, etc. AUG., ubi supra. Quæri solet cujus Putipharis, alias Petefre, ut plerique habent et corrupte, ut supra dictum est, etc., usque ad non est fidei periculosum, nec contrarium veritati Scripturarum.

Genesis 47:26Ex eo tempore usque in præsentem diem, in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione fuit.

Joshua 21:1Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël: + 21.1 Accesserunt. ADAM., hom. 25 in Jos. Omnes filii Isræl acceperunt sortes suas in terra, etc., usque ad et recumbet cum Abraham, cum Isaac et Jacob in regno cœlorum. ADAMANT. hom. 26. Supra dictum est, etc., usque ad orbem terræ implevit, et dona spiritalia credentibus tribuit.

Ezra 7:24Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et janitoribus, Nathinæis, et ministris domus Dei hujus, ut vectigal, et tributum, et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos. + 7.24 Vobis quoque. Hoc privilegio ostenditur, quod cætera plebs filiorum Isræl ad patriam perveniens tributa regis pendebat, quod discreta provisione rex fecisse cognoscitur ut qui divino servitio supererant occupati, a suo famulatu essent liberi, et qui in terra nihil proprium possidebant, sed ex decimis populi vivebant, nemo ex eis tributum exigeret. His omnibus probatur, non solum dilexisse, sed etiam optime didicisse quæ divinæ servitutis posceret cultus.

Matthew 10:10non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. + 10.10 Neque calceamenta. Et Plato dicit duas corporum summitates non esse velandas, nec assuetam fieri debere mollitiem capitis et pedum: Cum autem hæc habuerint firmitatem, cætera robustiora sunt. Neque virgam. Matthæus et Lucas dicunt neque virgam; Marcus non nisi virgam: quo nomine, etc., usque ad iter prædicationis pergere debeat, ostendatur. Dignus est. Unde ergo necessaria? Tantum accipite, quantum ad necessitatem sufficit, ut inde securi æternis melius vacetis.

Galatians 6:6Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. + 6.6 Communicet. Bona sua faciat ei communia, et ne excuset, quia Deus non potest falli. Usitatum præceptum est, ut prædicatori verbi Dei præbeat necessaria ille cui prædicatur, quæ boni appellatione recte signavit. Sicut et Dominus in Evangelio cum discipulis loquens ait: Cum mali sitis, nostis bona dare filiis vestris; prævidens autem quosdam obtendere paupertatem, et præceptum velle eludere, addidit:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 47:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 47:21Genesis 47Genesis 47:23 →