Ezra 9:13
Et post omnia quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 9:32Nunc itaque Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros, et principes nostros, et sacerdotes nostros, et prophetas nostros, et patres nostros, et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc.
Psalms 103:10Qui emittis fontes in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquæ. + 103.10 In convallibus. AUG. De humilibus subditis gratiæ et si sunt montes spirituali altitudine, fluunt fontes Spiritus sancti, qui super humilem quiescit. Inter medium. ID. Id est inter medium, etc., usque ad et hic talis mons non est audiendus. 1
Lamentations 3:22Heth Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti; quia non defecerunt miserationes ejus.
Ezekiel 24:13Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.
Galatians 3:4tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. + 3.4 Sine causa. Ideo dicit: Quia multa jam pro fide toleraverant, et in ipsis passionibus, charitate timorem vicerant. Sine causa ergo tanta passi erant, qui a charitate, quæ in eis tanta sustinuerat, ad legem labi volebant.