Hiezechielis Prophetæ 24:13
Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 24
Cross References
Leviticus 14:43Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,
Isaiah 5:4Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? + 5.4 An quod exspectavi, etc.? Hoc secundum quosdam supra apud se dixit, hic vero quod cogitaverat, alios interrogat.
Jeremiah 6:28Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, æs et ferrum: universi corrupti sunt.
Jeremiah 13:27adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ: super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem ! non mundaberis post me: usquequo adhuc?] + 13.27 Super colles. Allegorice. In collibus et in agris fornicatur, et nunquam mundatur, qui erecta cervice per superbiam, non humiliatur sub potenti manu Dei, sed confidit in sceleribus suis.
Jeremiah 31:18Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. + 31.18 Eruditus sum. Quasi dicat: Correctio proficit in salutem, et quæ ad præsens videtur esse tristitiæ, post reddit fructum pacis.
Ezekiel 5:12Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo: tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos.