The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 1 › Genesis 1:11

Genesis 1:11

Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. + 1.11 Et ait: Germinet terra, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 12 Advertendum est moderamen ordinatoris: quamvis distincta est creatura herbarum atque lignorum a specie terrarum et aquarum, ut in elementis numerari non possint: quia tamen fixa radicibus terræ nectuntur, ad eumdem diem voluit pertinere. BEDA, ubi supra. Patet in his verbis quod verno tempore mundus perfectus est et ornatus, in quo solent herbæ virentes apparere, et ligna pomis onusta. Simulque notandum quod non prima herbarum germina vel arborum genera de semine prodierunt, sed de terra: quia ad unam jussionem Conditoris apparuit arida herbis compta nemoribusque vestita, quæ sui generis ex se poma produxerunt et semina. Oportebat enim ut forma rerum Dei imperio primo perfecta prodiret: quomodo homo, propter quem omnia, juvenili ætate plasmatus est. AUG., ibid. l. 3, c. 18 Quæritur etiam de spinis, et tribulis, et quibusdam lignis infructuosis, cur vel quando creata sint? cum Deus dixerit: Germinet terra herbam, etc. Sed fructus nomine quædam utilitas signatur: multæ autem utilitates sunt manifestæ, vel occultæ, omnium quæ terra radicitus alit. Possumus autem absolute respondere spinas et tribulos post peccatum terram homini ad laborem peperisse: non quod alibi antea nascerentur, et post in agris quos homo coleret: sed prius et postea in eisdem locis, prius tamen non homini, sed post. Unde pariet tibi, id est, ut tibi nasci incipiant ad laborem, quæ ad pastum tantummodo aliis animalibus ante nascebantur. Facientem semen. BEDA, ibid. Omnia creata sunt perfecta, et homo perfectus ætate erat, et arbores cum foliis et fructu: unde dicitur hoc lignum pomiferum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And God said, Let the earth bring forth grass, the herb yielding seed, and the fruit tree yielding fruit after his kind, whose seed is in itself, upon the earth: and it was so.

In Context

10Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. + 1.10 Et vocavit Deus aridam terram. BEDA, ibid. Prius ad distinctionem aquarum totam solidiorem mundi partem terram appellavit dicens: In principio creavit Deus cœlum et terram. Postquam mundus jam formari incipit, et terræ facies apparet, recedentibus aquis, ad distinctionem partis quæ adhuc premebatur aquis, portio quam aridam esse licebat, terræ nomen accepit, eo quod pedibus teratur. Congregationesque aquarum appellavit maria. Sic enim appellantur apud Hebræos omnes congregationes aquarum, sive salsæ, sive dulces. Et quia per continuationem omnium aquarum, quæ in terris sunt, dixit eas congregatas in unum locum, nunc vocat pluraliter congregationes aquarum, propter multifidos sinus earum. Cum multa constat esse maria, in unum tamen locum dicit aquas congregatas, quia cuncta magno mari junguntur. Si qui lacus in semetipsis stricti videntur, occultis tamen meatibus in mare revolvuntur: fossores quoque puteorum hoc probant, quia omnis tellus per invisibiles venas aquis repleta est, quibus ex mari principium est.

12Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. + 1.12 Et protulit terra herbam, etc. GREG., l. XIX Moral., c. 12; l. 6, c. 16, tom. 1 Quod testatur historia, sic est veraciter factum, ut significaret aliud faciendum. Terra enim est Ecclesia, quæ verbi pabulo nos reficit, et patrocinii umbraculo custodit: loquendo pascit, opitulando protegit; ut non solum herbam refectionis proferat, sed etiam arborem protectionis. Lignumque. Lignum secundum speciem suam semen produxit, cum mens nostra ex sui consideratione quod in alterum faciat colligit, et recti operis germen parit. Hinc quidam sapiens ait: Quod tibi non vis fieri, alii non feceris Tob. 4. Et alibi: Quæcunque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem illis facite Matth. 7. Quasi speciem vestram alterutrum respicite, et ex vobismetipsis cognoscite quid oporteat vos aliis exhibere. Sementem. STRAB., RAB. Sementis, frugum et arborum; semen, hominum, et animalium. Seminium vel sementum, cujusque rei exordium. Tertio die, quo mentem suam ad serendos bonorum operum fructus præparat homo: separata labe, ac fluctibus carnalium tentationum, tanquam aridam habet terram tentationibus separatis, ut dicere possit: Mente servio legi Dei, etc. Rom. 7.

Read all of Genesis 1

Cross References

Genesis 2:5et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: + 2.5 Et omne virgultum, etc. AUG., ibid., l. 5, c. 4 Intelligitur terra causaliter produxisse herbam et lignum, id est producendi virtutem accepisse. In ea enim tanquam in radicibus facta erant quæ per tempora futura erant. Fecit ergo antequam essent super terram secundum formabilitatem materiæ, quæ formanda erant verbo ejus, præcedens formationem non tempore sed origine. Non enim pluerat Dominus, etc. AUG., ibid., c. 5 Quasi non fecit Deus sic tunc sicut nunc, etc., usque ad nec creatura moveri posset.

Genesis 2:16præcepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede; + 2.16 Præcipitque ei, etc. AUG., ubi supra, c. 13 A ligno prohibitus est, etc., usque ad quid sit inter bonum obedientiæ et malum inobedientiæ. AUG., ubi supra, c. 17 Quæritur si viro soli, vel etiam feminæ, etc., usque ad domi viros suos interrogent. PROCOP. in Gen. Dicunt aliqui: Si immortalitate nos amicire voluit, quid opus erat præcepto, propter quod peccaturi eramus et deinde judicii ejus sentire severos aculeos? Respondeo: Cum sit benignus et mansuetus, et vellet in incorruptibilem et immortalem conditionem asserere humanum genus: ne suæ vel propriæ virtuti beneficium id accepto ferrent, in hunc modum egit, voluit ut gratias ei haberent, his etiam destinavit præsentem vitam, ut palæstram et quasi doctrinam futuræ vitæ. Deinde inferens mortem ob peccatum, voluit ut agnosceremus nostram infirmitatem, et deinde nos ipsi magis appeteremus futurum donum. Præcepitque ei dicens: Ex omni , etc. AUG. de Gen. ad litt., l. 8, 28, tom. 3 Si quæritur quomodo ista locutus sit, non proprie a nobis potest comprehendi. Certum est enim aut per suam substantiam loqui, etc., usque ad sed per subditam sibi creaturam. Quæritur quomodo loqui potuerunt, vel loquentem intelligere, qui non didicerant inter loquentes crescendo, vel magisterio? Sed eos Deus tales fecerat qui possent loqui, et discere ab aliis si essent. AUG., ubi supra, c. 14 De Christo dicitur, Isa. 7: Priusquam sciat puer bonum aut malum, contemnet malitiam, ut eligat bonum. Quomodo quod nescit aut contemnit, aut eligit? etc., usque ad quod amittere non debebat.

Psalms 1:3Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. + 1.3 Et erit. Ibid. Hic ostenditur utilis nobis, dans fructum vitæ, et folia, et obumbrans, Beatus vir. Sed in lege. Et erit. Plena definitio beati viri. Hæc omnia non omni beato viro, sed soli Christo, conveniunt. Tanquam lignum. Ibid. Secundum similitudinem ligni vitæ quod est in paradiso, unde obediens homo comederet. Lignum. Ibid. In paradiso est lignum vitæ, lignum ad vitam, et lignum scientiæ boni et mali. Aquarum. AUG. Aquæ Spiritus sanctus, secundum illud: Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ Joan. 7., et est contra æstus vitiorum. CASS. Vel per aquam, sapientia Dei, qua reficitur interior homo, ut sitis aqua. AUG. Vel mortale genus, ut Job: Aquæ multæ populi multi, quia defluunt in mortem, ut aquæ in mare. Dabit. Ibid. Dare pertinet ad rationalem sensum et ad offerentis voluntatem. Et folium. Ibid. Sicut folia fructus tegunt, ita verba Domini promissiones suas custodiunt. Et omnia. Ibid. Quid per singula. 1

Psalms 104:14Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. 1

Isaiah 61:11Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus.] + 61.11 Et laudem: suam, etc., usque ad reddet Domino fructum laudis et bonæ operationis.

Matthew 3:10Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. + 3.10 Jam enim securis. Ne autem viderentur immunes, si se a talibus sacramentis separarent, comminatur. Securis. Christus, qui ex manubrio constat et ferro, id est, humanitate qua tenetur, et divinitate quia incidit. Posita est: quia etsi per patientiam exspectat, videt tamen quid est facturus. Ad radicem. Id est, finem Judaici populi, ut auferat de terra viventium eos qui in Christo non credunt. Vel, securis, sententia judicii, vel prædicatio Evangelii. Ad radicem. Nota non ad ramos, sed ad radicem. Cum enim filii malorum tolluntur, quid aliud quam rami infructuosæ arboris abscinduntur? Cum tota progenies simul cum parente tollitur, arbor radicitus abscinditur, ne quid remaneat unde iterum aliquid germinis oriatur. Radices sunt cogitationes, quibus plantati, vel sursum cœlo sustolluntur, vel ad ima inferni mittuntur. Arbor humanum genus: hujus rami, alii sunt aridi, id est, pagani incendio apti. Alii virides, sed sine fructu: ut hypocritæ, qui speciem sanctitatis prætendunt, sed intus vacui: alii fructuosi, sed venenosi, id est, hæretici: qui prædicando fructum pariunt, sed mortalem. Alii, id est, catholici, qui bonum fructum ferunt. Omnis ergo arbor, ut gentiles, hypocritæ, qui nullum, et hæretici, qui malum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 1:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 1:10Genesis 1Genesis 1:12 →