Genesis 1:9
Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. + 1.9 Dixit vero Deus, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 11, tom. 3 In hoc die factum videtur, etc., usque ad Unde aqua congregatur, terra apparet; aqua enim labilis et fluxa, terra stabilis et fixa. Congregentur aquæ? BEDA, in Hexæm. Quæ inter cœlum et terram universa compleverant, in unum locum congregantur, ut lux, quæ præterito biduo aquas clara luce lustraverat, in puro ære clarior fulgeat; et appareat terra, quæ latebat; et quæ aquis limosa erat, fiat arida et germinibus apta. Si quæratur ubi congregatæ sunt aquæ, quæ omnes partes terræ usque ad cœlum texerant, potuit fieri ut terra subsidens concavas partes præberet, quibus fluitantes aquas reciperet: potest etiam credi, primarias aquas rariores fuisse, quæ sicut nebula tegerent terras, sed congregatione esse spissatas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 26:7Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. + 26.7 Qui extendit. Ibid. Aquilonis nomine diabolus appellatur, qui ut corporis frigore gentium corda constringeret, dixit: Sedebo in monte testamenti in latere aquilonis. Qui super vacuum extenditur, quia illa corda possidet quæ divini amoris gratia non possidentur. Et appendit terram. Ibid. Terræ nomine Ecclesia designatur, etc., usque ad Omnes gentes velut nihilum et inane reputatæ sunt.
Job 38:8Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens;
Psalms 24:2Deus meus, in te confido; non erubescam. + 24.2 Confido. ID. Expertus in malis meam infirmitatem, non erubescam de inimicis. Neque irrideant me inimici: et certus sum quia in nullo sustinente patienter fallit. Supervacue. ID. Quia omnia sunt vana et infructuosa quæ a Deo sunt aliena. Vias tuas, Domine, demonstra. CASS. Viæ sunt de ordine vitæ, etc., usque ad: Dirige, ad vitam pertinet, doce ad scientiam. 1
Psalms 95:5Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit. + 95.5 Cœlos fecit. ID. Apostolos et angelos, unde si cœlos fecit et angelos, tunc et apostolos, qui dæmonibus imperant. 1
Psalms 104:5Mementote mirabilium ejus quæ fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus: + 104.5 Mementote et cætera. AUG. Quærite ipsum, etc., usque ad si id quod Deus est, magnum est quærere, vel quæ fecit videte. Prodigia, etc. ID. Paulatim ascendit de prodigiis visibilibus ad judicia: inde ad æternum testamentum, ubi et præceptum et promissum. 1
Proverbs 8:28quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum;