The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 1 › Genesis 1:18

Genesis 1:18

et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And to rule over the day and over the night, and to divide the light from the darkness: and God saw that it was good.

In Context

17Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, + 1.17 Ut lucerent, etc. Hæc de magnis luminaribus intelligi possunt et stellis; ut quod dictum est, ut præessent diei, ad solem specialiter, quod subjunctum est, et nocti, ad lunam et stellas pertineat; quod vero additur, dividerent lucem ac tenebras, omnibus æque conveniat; quæ quocunque incedunt, lucem circumferunt; unde cum absunt, tenebrosa cuncta relinquunt. Si quæratur quale potuit esse lumen diurnum ante creationem siderum, respondemus quale videmus solis ortu proximante, necdum apparente: quando scilicet lucet obtusis radiis stellarum dies, sed minime sol ortus refulget. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Die quarta micuerunt luminaria in firmamento cœli, etc., usque ad quia post bona opera venit illuminatio, qua videtur species supernæ veritatis. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 1, c. 24, tom. 3, col. 194 Quarto die, quo in illo firmamento disciplinæ mens spirituales intelligentias operatur atque distinguit, videt quæ sit incommutabilis veritas, quæ sicut sol fulgeat in anima; et quomodo anima ipsius particeps fiat, et corpori ordinem et pulchritudinem tribuat, tanquam luna illuminans noctem. Et quomodo stellæ omnes, id est intelligentiæ spirituales, in hujus vitæ obscuritate tanquam in nocte fulgeant.

19Et factum est vespere et mane, dies quartus. + 1.19 Et factum est vespere et mane, etc. BEDA, in Hexæm., tom. 2, col. 13 In hac vespera populus Dei in Ægypto agnum obtulit, etc., usque ad spem atque fidem donaret. Et factum est vespere, etc. ISID., ubi supra. Mane quartæ diei regnum David. Hæc ætas similis est juventuti, quæ inter omnes regnat ætates, et firmum est omnium ætatum firmamentum: unde comparatur quarto diei, quo facta sunt sidera in firmamento cœli. Splendor siquidem solis regni figurat excellentiam, plebem obtemperantem regi lunæ splendor ostendit, tanquam Synagogam. Stellæ vero principes ejus sunt, et omnia fundata in regni stabilitate, tanquam in firmamento.

Read all of Genesis 1

Cross References

Jeremiah 31:35Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dominus exercituum nomen illi: + 31.35 Qui dat solem. ID. Secundum Genesim sol in cœlo positus est in lumine diei, luna et stellæ in lumine noctis. In psalmo quoque legitur: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam, quia invicem sibi dies et noctes succedunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 1:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 1:17Genesis 1Genesis 1:19 →