bible.software › Genesis › Genesis 1 › Genesis 1:19
Genesis 1:19
Et factum est vespere et mane, dies quartus. + 1.19 Et factum est vespere et mane, etc. BEDA, in Hexæm., tom. 2, col. 13 In hac vespera populus Dei in Ægypto agnum obtulit, etc., usque ad spem atque fidem donaret. Et factum est vespere, etc. ISID., ubi supra. Mane quartæ diei regnum David. Hæc ætas similis est juventuti, quæ inter omnes regnat ætates, et firmum est omnium ætatum firmamentum: unde comparatur quarto diei, quo facta sunt sidera in firmamento cœli. Splendor siquidem solis regni figurat excellentiam, plebem obtemperantem regi lunæ splendor ostendit, tanquam Synagogam. Stellæ vero principes ejus sunt, et omnia fundata in regni stabilitate, tanquam in firmamento.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the evening and the morning were the fourth day.
In Context
18et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
20Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. + 1.20 Dixit etiam Deus, etc. BEDA, ubi supra. Post ornatam quarto die cœli faciem luminaribus, ornantur suis animalibus die quinto inferiores mundi partes, aqua scilicet et ær. Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt., ex c. 1, 2, 3, 4, 5 et 6, tom. 3 Oportebat in creandis habitatoribus inferioris partis, etc., usque ad Quod intelligendum non est nisi in aquarum naturam pinguioris æris qualitate conversos. Animæ viventis. AUG., ibid., c. 8 Id est, quæ sunt in animabus vivis, sicut dicitur: Ignobilia hominum, id est, qui sunt in hominibus ignobiles. Quod quidam propter tarditatem sensus putant dictum esse vel quia pisces nullius sint memoriæ; sed certissimum est eos habere memoriam. AUG., ubi supra, c. 3, 4 De conversione elementorum quæstio est. Alii dicunt omnia posse converti in omnia, etc., usque ad quod enim tactu aquas, ventosque sentimus; hinc est quod solida terra omnibus elementis miscetur, sed in his crassioribus sentitur amplius. Sub firmamento , etc. Etsi immenso interjacente spatio, volant tamen aves sub sidereo cœlo, quæ super terram volant: sicut homines qui in terra sunt, sub cœlo esse dicuntur. Alia translatio: Secus firmamentum cœli, quia vicina sunt ætheri spatia hujus æris qui aves subvehit. AUG., de Gen. ad litt., l, 3, c. 9, 10, tom. 3, col. 284 Notandum quosdam philosophos ita sua cuilibet elemento distribuisse animalia, etc., usque ad caliginosa tamen æris loca tenere tantum permissi sunt, qui eis quasi carcer sit usque ad tempus judicii.
Read all of Genesis 1
Cross References
Genesis 1:8Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus. + 1.8 Et factum est vespere, etc. ISID., ubi supra. Incipit mane secundæ diei a Nœ, etc., usque ad quia nec pueritia apta est generationi.
Mark 14:30Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. + 14.30 Bis gallus vocem. BEDA. Alii simpliciter: Priusquam gallus cantet, ter me negabis, etc., usque ad sicut et illud: Qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam mœchatus est eam Matth. 5.. HIER. Gallus cantat: Petrus negat ter, etc., usque ad et trinæ negationis sordes lavit lacrymis.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 1:19