The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 1 › Genesis 1:8

Genesis 1:8

Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus. + 1.8 Et factum est vespere, etc. ISID., ubi supra. Incipit mane secundæ diei a Nœ, etc., usque ad quia nec pueritia apta est generationi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And God called the firmament Heaven. And the evening and the morning were the second day.

In Context

7Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. + 1.7 Et fecit Deus firmamentum, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 8, col. 269 Quæritur quare cum dixisset: Fiat firmamentum et factum est ita, postea addit: Et fecit Deus firmamentum, etc., usque ad dicens: Dixitque Deus fiat, etc. Ibid., c. 1, 3, 5 Super ærem purus ignis, etc., usque ad Facit ergo frigidam aquarum supercœlestium vicinitas. Ibid. Notandum vero quod prima die cum facta est lux, dictum est tantum: Fiat lux, et hoc in verbo, et facta est lux, in opere, statimque adhæsit increatæ luci lux creata, ut vicinior et omni creatura capacior. In secunda die quædam mora est, et verborum multiplicatio, fiat, et fecit Deus, et factum est ita : ut intelligamus istas naturas ad deficiendum pronas, et ad obediendum minus aptas. HIERON., l. I contra Jovin., t. 2, col. 211 Notandum etiam quod hujus diei secundi opera secundum Hebræos non dicuntur bona, cum bona sint sicut cætera: quod fit propter binarium principem alternitatis, qui primus ab unitate discedit: et in figura bigamiæ ponitur et multorum reprehensibilium; unde quæ bina ingrediuntur in arcam immunda sunt, impar numerus mundus. Vel ideo bona non dicuntur, quia in hoc opere distinctio aquæ non fit perfecta, quæ in proximo fit, ubi dicit: Congregentur aquæ, ut ibi dicetur. AUG., ubi supra, c. 9 Quæri solet cujus figuræ sit cœlum: sed Spiritus sanctus, quamvis auctores nostri scierint, per eos docere noluit, nisi quod prosit saluti. Quæritur etiam si stet an moveatur cœlum? Si moveatur, inquiunt, quomodo est firmamentum? Si stat, quomodo sidera in eo fixa circumeunt? Sed firmamentum non propter stationem, sed propter firmitatem, aut terminum aquarum intransgressibilem dici potest. Si autem stat, nihil impedit moveri et circumire sidera. Secundo die factum est tanquam firmamentum disciplinæ, quod discernit inter carnalia et spiritualia, sicut inter inferiores et superiores aquas. ISID., in Gen. c. 2, tom. 5, col. 213 Die secunda posuit firmamentum, sanctas scilicet Scripturas in Ecclesia. De quibus dicitur Isa. 34: Cœlum sicut liber plicabitur. Hoc firmamento discernit aquas superiores, id est populum angelorum, quibus non est necesse ut in lectione audiant Dei verbum. Sed illud firmamentum posuit super infirmitatem inferiorum populorum, ut suspicientes in eo cognoscant qualiter discernat inter carnalia et spiritualia, quasi inter aquas superiores et inferiores. Divisitque aquas quæ erant, etc. AMBR., l. II Hexæm., c. 3, tom. 1, col. 148 Cum hæc audis, quid miraris si supra firmamentum potuit unda suspendi? etc., usque ad Jordanis quoque reflexo amne in suum fontem revertitur.

9Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. + 1.9 Dixit vero Deus, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 11, tom. 3 In hoc die factum videtur, etc., usque ad Unde aqua congregatur, terra apparet; aqua enim labilis et fluxa, terra stabilis et fixa. Congregentur aquæ? BEDA, in Hexæm. Quæ inter cœlum et terram universa compleverant, in unum locum congregantur, ut lux, quæ præterito biduo aquas clara luce lustraverat, in puro ære clarior fulgeat; et appareat terra, quæ latebat; et quæ aquis limosa erat, fiat arida et germinibus apta. Si quæratur ubi congregatæ sunt aquæ, quæ omnes partes terræ usque ad cœlum texerant, potuit fieri ut terra subsidens concavas partes præberet, quibus fluitantes aquas reciperet: potest etiam credi, primarias aquas rariores fuisse, quæ sicut nebula tegerent terras, sed congregatione esse spissatas.

Read all of Genesis 1

Cross References

Genesis 1:5Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus. + 1.5 Factumque est vespere, etc. GREG., l. VIII Moral., c. 6, tom. 1 Nequaquam in hac vita per exercitationem justitiæ peccatum deseritur, ut in ipsa inconcusse maneatur: quia si culpam rectitudo eliminat, cogitationis nostræ foribus assidens, ut sibi aperiatur, pulsat. Unde ait Moyses: Facta est lux; et paulo post: Factum est vespere. Creator enim, humanæ culpæ præscius, tunc expressit in tempore quod nunc versatur in mente. Lumen namque rectitudinis sequitur umbra tentationis. Sed quia electorum lux tentatione non exstinguitur, non nox, sed vespera facta memoratur, quia tentatio lumen justitiæ abscondit, non interimit. AUG., de Gen. ad litt., l. 4, c. 22, 23, tom. 3, col. 311, 312 Notandum, quod cæteræ creaturæ, etc., usque ad ut illud scilicet ad diem pertineat, hoc ad vesperam.

Genesis 1:13Et factum est vespere et mane, dies tertius. + 1.13 Et factum est vespere et mane. ISID. in Gen., tom. 5, col. 207 Mane tertii diei incipit ab Abraham, etc., usque ad Vespera in peccatis populi quibus divina mandata præteribant usque ad Saulis malitiam. ISID., ibid. Die tertia congregavit aquas inferiores et salsas, infideles scilicet, concupiscentiarum et tentationum fluctibus sese quatientes: et segregavit ab eis aridam, id est, fideles fontem fidei sitientes. Infideles vero cœrcuit, ne iniquitatis suæ fluctibus aridam, id est, animam sitientem Deum, conturbent, sed liceat ei germinare fructus bonorum operum, et diligere proximum, ut habeat in se semen secundum similitudinem suam; ut scilicet ex sua infirmitate compatiatur alii indigenti, et producat lignum forte fructiferum, id est, beneficum, eripiendo oppressum, et præbendo ei protectionis umbraculum.

Genesis 1:23Et factum est vespere et mane, dies quintus. + 1.23 Et factum est vespere et mane , etc. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 23, tom. 3 Mystice, mane transmigratio in Babyloniam, cum ea captivitate populus leviter in peregrino otio est collocatus, etc., usque ad quia sic excæcati sunt ut nec possent Christum cognoscere.

Genesis 5:2Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.

Zechariah 12:1Onus verbi Domini super Israël. [Dicit Dominus extendens cælum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 1:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 1:7Genesis 1Genesis 1:9 →