Genesis 1:22
Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram. + 1.22 Benedixitque illis, etc. AUG., lib. de Gen. imp., c. 15, tom. 3 Benedictionem ad fecunditatem valere voluit, quæ in successione prolis apparet, ut ea benedictione qua infirma et mortalia creata sunt, genus suum nascendo custodiant. CHRYSOST., hom. 7 in Gen., tom. 4, col. 66 Ipsa ergo benedictio est, in magno numero, et multitudine augeri, et multiplicari. Nam quia animatæ creaturæ erant animalia, volebantque perpetuo esse, ideo subdidit: Crescite. Verbum enim illud usque in præsentem diem illa conservat. Crescite et multiplicamini, etc. BEDA, in Hexæm. Ad utrumque genus animantium de aquis factorum, id est pisces et aves, pertinet. Quia sicut omnes pisces nonnisi aquis vivere possunt, ita plurimæ aves; quæ si in terris aliquando requiescunt, fetusque faciunt, non tamen de terra, sed de mari vivunt, et libentius mari quam terra utuntur. Mystice. ISID. et AUG., ubi supra. Die quinta facta sunt in aquis reptilia animarum vivarum, id est, homines in vitam renovati per sacramentum baptismi. Facta sunt volatilia, id est, animæ volantes ad superna. Incipit provecta mens quinto die in actionibus turbulenti sæculi, tanquam in aquis maris operari, propter utilitatem fraternæ societatis, et de corporalibus agnitionibus quæ ad mare, id est hanc vitam, pertinent, producere animarum vivarum reptilia, id est opera quæ prosunt animis vivis; et cetos magnos, id est fortissimas agnitiones, quibus fluctus sæculi dirumpuntur et contemnuntur; et volatilia cœli, id est, voces cœlestia prædicantes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 8:17Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
Genesis 30:27Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te:
Genesis 35:11dixitque ei: Ego Deus omnipotens: cresce, et multiplicare: gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur, + 35.11 Cresce et multiplicare. Moraliter. Hæc promissio ad spirituale semen Jacob pertinet, sicut jam ante de Abraham dictum est. Omnes enim qui supplantant vitia, et veterem hominem cum actibus suis deponunt, et mentis oculos ad Deum intendunt, recte ad Jacob pertinent, cujus fidem et actus imitantur. Regesque de lumbis ejus egredientur, id est, sancti qui secundum voluntatem Dei se et subditos vere regunt: de cujus semine spirituali, id est imitatione fidei, in bonis operibus fecundantur.
Job 40:15Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi.
Psalms 128:3Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam. + 128.3 Quis sustinebit. ID. Quia prope omnis humana vita peccatis circumlatratur, omnisque conscientia suis cogitationibus accusatur. Non est castum cor, quod præsumit de justitia sua. Præsumat ergo de Dei misericordia, Quia apud eum propitiatio, unde subdit: 1