The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 1 › Genesis 1:23

Genesis 1:23

Et factum est vespere et mane, dies quintus. + 1.23 Et factum est vespere et mane , etc. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 23, tom. 3 Mystice, mane transmigratio in Babyloniam, cum ea captivitate populus leviter in peregrino otio est collocatus, etc., usque ad quia sic excæcati sunt ut nec possent Christum cognoscere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the evening and the morning were the fifth day.

In Context

22Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram. + 1.22 Benedixitque illis, etc. AUG., lib. de Gen. imp., c. 15, tom. 3 Benedictionem ad fecunditatem valere voluit, quæ in successione prolis apparet, ut ea benedictione qua infirma et mortalia creata sunt, genus suum nascendo custodiant. CHRYSOST., hom. 7 in Gen., tom. 4, col. 66 Ipsa ergo benedictio est, in magno numero, et multitudine augeri, et multiplicari. Nam quia animatæ creaturæ erant animalia, volebantque perpetuo esse, ideo subdidit: Crescite. Verbum enim illud usque in præsentem diem illa conservat. Crescite et multiplicamini, etc. BEDA, in Hexæm. Ad utrumque genus animantium de aquis factorum, id est pisces et aves, pertinet. Quia sicut omnes pisces nonnisi aquis vivere possunt, ita plurimæ aves; quæ si in terris aliquando requiescunt, fetusque faciunt, non tamen de terra, sed de mari vivunt, et libentius mari quam terra utuntur. Mystice. ISID. et AUG., ubi supra. Die quinta facta sunt in aquis reptilia animarum vivarum, id est, homines in vitam renovati per sacramentum baptismi. Facta sunt volatilia, id est, animæ volantes ad superna. Incipit provecta mens quinto die in actionibus turbulenti sæculi, tanquam in aquis maris operari, propter utilitatem fraternæ societatis, et de corporalibus agnitionibus quæ ad mare, id est hanc vitam, pertinent, producere animarum vivarum reptilia, id est opera quæ prosunt animis vivis; et cetos magnos, id est fortissimas agnitiones, quibus fluctus sæculi dirumpuntur et contemnuntur; et volatilia cœli, id est, voces cœlestia prædicantes.

24Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. + 1.24 Dixit quoque Deus: Producat terra, etc. BEDA, in Hexæm., tom. 3, col. 13 Post cœlum repletum sideribus et ærem volatilibus qui propter viciniam cœlum nominatur, etc., usque ad nomine quadrupedum omnia comprehensa sunt præter bestias et reptilia, sive domita, sive fera et agrestia. Producat terra, etc. AUG., lib. III in Gen., c. 11, tom. 3 Consequens erat ut terram jam ornaret suis animalibus. Ter dicendo, juxta genus suum, etc., usque ad Et nomine pecorum et bestiarum omne irrationale animal solet comprehendi. In genere suo. AUG., ibid. c. 12, Hæc forsitan secundum genus dicuntur, quia ita orta ut ex eis nascantur alia, et originis formam successione conservent. De homine autem hoc dictum non est, quia unus fiebat, de quo et femina facta. Non enim multa genera hominum facta sunt, sicut herbarum et lignorum; ut dicatur, secundum genus suum, ac si diceretur generatim, ut inter similia, atque in unam originem seminis pertinentia distinguerentur a cæteris. AUG., ibid. c. 14 De quibusdam minutis animalibus quæstio est, etc., usque ad nisi quod potentialiter in ipsis, et materialiter erant præseminata. AUG., ibid. c. 15, 16 De venenosis et perniciosis quæritur, etc., usque ad quæ cuncta merito considerata laudantur. AUG., ibid., c. 17 Illud etiam movet, etc., usque ad sed piæ fortitudinis numeros ad omnia præparare non dubitent. THEOD., quæst. 18 in Gen. Ne bestias, velut ab his, prorsus illæsi, contemnamus, quasi nullarum sint virium. Nonnunquam permittit Deus duos aut tres e multis millibus vel a scorpionibus pungi, vel a serpentibus morderi; ut nos veriti ne quid simile patiamur, Deum creatorem in auxilium invocemus. AUG. in Gen., l. 3, c. 13 Quæritur quare hic non sit additum, quod dictum est de animalibus aquarum: Benedixitque eis Deus dicens: Crescite et multiplicamini, etc. Forte quod de prima creatura animæ viventis dictum erat, de secunda subintelligendum reliquit, maxime quia in hujus diei operibus alia plura dicturus. Herbas autem atque ligna quia non habent generandi affectum, hujus benedictionis forsitan indigna judicavit. Quod necessario repetitum est in homine, ne quis putet in officio gignendi filios esse peccatum, sicut in fornicatione sine conjugio.

Read all of Genesis 1

Cross References

Genesis 1:8Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus. + 1.8 Et factum est vespere, etc. ISID., ubi supra. Incipit mane secundæ diei a Nœ, etc., usque ad quia nec pueritia apta est generationi.

Mark 14:30Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. + 14.30 Bis gallus vocem. BEDA. Alii simpliciter: Priusquam gallus cantet, ter me negabis, etc., usque ad sicut et illud: Qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam mœchatus est eam Matth. 5.. HIER. Gallus cantat: Petrus negat ter, etc., usque ad et trinæ negationis sordes lavit lacrymis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 1:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 1:22Genesis 1Genesis 1:24 →