Genesis 1:21
Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. + 1.21 Creavitque Deus cete grandia, etc. THEOD. q. 18 in Gen. Pueri tum terriculamentis, tum loris etiam et virgis indigent: per illa ipsos terremus, per hæc autem erudimus: Cum igitur animadvertit et nos Deus ad ignaviam proclives, bestias condidit, veluti lora quædam et terriculamenta, ut per ea nos terrens ad se traheret, atque ejus auxilium imploraremus. At sicut qui perfecti sunt terriculamenta hujusmodi, et lora contemnunt; sic qui in virtute educati sunt, bestiarum incursus non formidant. Siquidem Adæ, priusquam peccasset, assistebant bestiæ, obsequium profitentes. Et rursum ipsum Nœ ingredientem arcam, leo, pardus et bestiarum atrocissimæ quæque, ovium more, sequebantur. Et Danieli aderant leones, qui alioqui famelici, accedere tamen ad eum non audebant, eo quod in illo characteres divinam imaginem præseferentes conspicerent. Itidem vipera, quæ dentes injecerat in manum Apostoli, cum nihil peccato tenerum aut molle in eo reperisset, mox resiliit, et in ignem se conjecit, supplicium de seipsa quodammodo sumens, quod corpus sibi nullatenus conveniens adorta esset. Nos autem ideo bestias formidamus, quia virtutem negligimus. Præterea et ad alia bestiæ non sunt nobis inutiles: nam ex eis medici pharmaca non pauca componunt ad morbos pellendos: ne quis igitur bestias considerans de Creatore conqueratur, sed utilitatem investiget. Et omnem animam, etc. Ad differentiam hominis, qui faciendus ad imaginem Dei, et, si præcepta servaret, perpetua immutabilitate maneret. Cætera vero animalia sic facta sunt, ut alia aliis in alimoniam cederent vel senio deficerent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 1:18et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
Genesis 1:31Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. + 1.31 Viditque Deus, etc. AUG., ibid. Quæritur, cum singillatim cætera bona dicantur, cur homo ad imaginem Dei factus cum cæteris hoc dicatur? Sed forte præsciebat Deus eum peccaturum, nec in perfectione imaginis mansurum. Qui enim singillatim bonus est, magis cum omnibus, sed non convertitur. Cautum est ergo ut diceretur, quod in præsenti verum esset, et præscientiam futuri significaret. Deus autem omnia ordinavit, ut si qua singillatim fuerint delinquendo deformia, semper tamen cum eis universitas sit formosa. Et factum est vespere et mane, etc. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Mane sexti diei fit prædicatio Evangelii per Christum, etc., usque ad qui vesperam non habet. Moraliter. AUG., de Gen. contra Manich., lib. I in fine. Sexto die producit terra animam vivam, id est, homo de stabilitate suæ mentis, ubi habet fructus spirituales, id est, bonas cogitationes; omnes motus animi sui regit, ut sit in illo anima viva, id est, rationi et justitiæ serviens, non terrenitati et peccato. Ita fit homo ad imaginem et similitudinem Dei, masculus et femina; id est, intellectus et actio: quorum copulatione spiritualis fetus terram impleat, id est, carnem subjiciat, et cætera quæ jam in hominis perfectione dicta sunt. In istis namque diebus vespera est ipsa perfectio singulorum operum, et mane inchoatio sequentium.
Genesis 6:20De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.
Genesis 8:17Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
Genesis 9:7Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
Exodus 8:3et ebulliet fluvius ranas: quæ ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum: