The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 10 › Genesis 10:1

Genesis 10:1

Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. + 10.1 Hæ sunt generationes, etc. Benedictus duobus filiis Nœ, et medio maledicto, generationes eorum texuntur, ex quibus septuaginta duæ generationes sunt ortæ: quindecim de Japheth, triginta de Cham, viginti septem de Sem. Ad quas misit Dominus septuaginta duos discipulos. Sem ALC. Sem, ut æstimant, Asiam; Cham Africam, Japheth Europam sortitus est. Japheth. Minoris filii, de quo nati sunt septem filii, qui tenuerunt septentrionalem regionem a Tauro et Amano, montibus Ciliciæ et Syriæ, usque ad fluvium Tanaim, in Europa vero usque ad Gadira. Nomina vero locis et gentibus relinquentes, ex quibus plurima mutata, cætera permanent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now these are the generations of the sons of Noah, Shem, Ham, and Japheth: and unto them were sons born after the flood.

In Context

2Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. + 10.2 Gomer. Hi sunt Galatæ, secundum Josephum, qui Latine Gallogræci dicuntur. Thubal. Iberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italicos suspicentur. Chanaan. Hic obtinuit terram quam Judæi postea possederunt, ejectis Chananæis.

Read all of Genesis 10

Cross References

Genesis 5:1Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. + 5.1 Hic est liber generationis Adam. Ad similitudinem Dei factus est. Alii, ad similitudinem Adæ. Est quasi conclusio a superioribus cum recapitulatione. In die qua creavit Deus hominem. In die etenim creatus est, quia in claritate divinæ contemplationis constitutus. Ad similitudinem Dei. Quia rationem ei dedit, qua intelligendo bona et mala discerneret, intellecta diligeret, et dilecta oblivioni non traderet, et in hoc Dei similitudinem retineret. Sed postquam per inobedientiam hanc similitudinem delevit, factus terrenus terrenos generavit. Unde qualis terrenus, tales et terreni. CHRYSOST., hom. 21 in Gen., tom. 4 Considera quomodo iisdem verbis usus fuerit quibus et initio, ut doceret nos quod generationes illas, quasi reprobas factas, neque memoria post hac dignetur; sed ex Seth, qui nunc illis natus est, genealogiam orditur, ut ex hoc discas quantam Deus humani generis rationem habeat, et quomodo illos aversetur quibus sanguinaria mens est.

Genesis 6:9Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit. + 6.9 Nœ vir justus. Hic per actus suos significat Christum, qui ait Matth. 11: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Solus justus invenitur, cui propter justitiam suam septem homines donantur. Justus quoque Christus et perfectus, cui septem Ecclesiæ septiformi Spiritu illuminatæ in unam Ecclesia condonantur. Nœ per aquam et lignum liberatur, et familia ejus; sic familia Christi per baptismum et crucem. In generationibus suis. Quasi non consummatæ justitiæ, sed juxta generationem suam.

Genesis 9:7Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.

1 Chronicles 1:1Adam, Seth, Enos,

Matthew 1:1Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. + 1.1 Prologus Incipit Matthæus cum primo prædicasset Evangelium in Judæa, volens transire ad gentes, primus Evangelium scripsit Hebraice: quod fratribus a quibus ibat, ad memoriam reliquit. Sicut enim necesse fuit ad confirmationem fidei Evangelium prædicare, sic et contra hæreticos scribi. Cum autem plures Evangelium scripserint, quatuor tantum habent auctoritatis testimonium: quia per quatuor mundi partes fidem nuntiant Trinitatis, et sunt quasi quatuor rotæ in quadriga Domini, quæ vehit eum per prædicationem Evangelii, et genus humanum quadrifida morte peremptum eorum erat prædicatione vivificandum: unde et aliorum evangelia deciderunt, nec recepta sunt: quia nolebant præfinitum numerum cessari propter virtutem sacramenti. Designantur etiam evangelistæ quatuor figuris, quæ non sunt deceptoriæ, sed jucundi mysterii sibi consciæ. Matthæus in homine intelligitur: quia circa humanitatem Christi principaliter immoratur. Marcus in leone, quia agit de resurrectione. Lucas in vitulo, agens de sacerdotio. Joannes in aquila, scribens sacramenta Divinitatis. Christus vero quem describunt, homo fuit de virgine natus: vitulus in immolatione, leo in resurrectione, aquila in ascensione. Vel in homine humanitas, in vitulo sacerdotium, in leone regnum, in aquila exprimitur Divinitatis sacramentum. Liber generationis. HIER. Hebræi voluminibus suis a principiis nomen imponunt, ut liber Genesis, etc., usque ad sed hic mos est in multis, maxime in prophetis, ut visio Isaiæ, subaudis hæc est. Filii David. Ordo præposterus ne præmisso Abraham, generationis contextio interrumperetur. Horum duorum specialiter dicitur Filius: quia unus primus inter patriarchas, alter inter reges ad quos facta est de Christo promissio, ut Judæis Christum ex lege venturum aperiret, in quo viderent vaticinia impleri. Filii David filii Abraham. Hos duos de omnibus elegit quorum Filius dicitur Christus, ut Judæis quibus scribit, scientibus ex lege Christum venturum, appareret hic esse qui diu erat promissus, in quo viderentur impleri omnia vaticinia; his enim solis in Veteri Testamento legitur facta promissio Abrahæ, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ Gen. 22.. Abraham et David sunt duæ columnæ versantes in lege quasi in vestibulo ante ostium quod est Christus: quas ambit funiculus duodecim cubitorum, id est fides apostolorum. Amplectitur hos in genealogia patres, de quorum medio ostium Christus aperitur credentibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 10:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Genesis 10Genesis 10:2 →