The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 10 › Genesis 10:2

Genesis 10:2

Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. + 10.2 Gomer. Hi sunt Galatæ, secundum Josephum, qui Latine Gallogræci dicuntur. Thubal. Iberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italicos suspicentur. Chanaan. Hic obtinuit terram quam Judæi postea possederunt, ejectis Chananæis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The sons of Japheth; Gomer, and Magog, and Madai, and Javan, and Tubal, and Meshech, and Tiras.

In Context

1Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. + 10.1 Hæ sunt generationes, etc. Benedictus duobus filiis Nœ, et medio maledicto, generationes eorum texuntur, ex quibus septuaginta duæ generationes sunt ortæ: quindecim de Japheth, triginta de Cham, viginti septem de Sem. Ad quas misit Dominus septuaginta duos discipulos. Sem ALC. Sem, ut æstimant, Asiam; Cham Africam, Japheth Europam sortitus est. Japheth. Minoris filii, de quo nati sunt septem filii, qui tenuerunt septentrionalem regionem a Tauro et Amano, montibus Ciliciæ et Syriæ, usque ad fluvium Tanaim, in Europa vero usque ad Gadira. Nomina vero locis et gentibus relinquentes, ex quibus plurima mutata, cætera permanent.

3Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma.

Read all of Genesis 10

Cross References

1 Chronicles 1:5Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. + 1.5 Filii Japheth. HIER. Hi possederunt terram in Asia, ab Amano et Tauro Syriæ Cheles et Ciliciæ montibus usque ad flumen Thanaim. In Europa, usque ad Gadara nomina locis et gentilibus relinquentes, e quibus postea immutata sunt plurima, permanent cætera. Thubal. RAB. Hiberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italos suspicentur. Mosoch. ID. Cappadoces, unde urbs eorum usque hodie Masacha dicitur. Septuaginta vero interpretes Gapthorim Cappadoces arbitrantur.

Ezekiel 27:7Byssus varia de Ægypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo: hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum.

Ezekiel 27:13Græcia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui: mancipia, et vasa ærea advexerunt populo tuo.

Ezekiel 38:2Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo.

Ezekiel 38:15Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi: cœtus magnus, et exercitus vehemens.

Revelation 20:8Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 10:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 10:1Genesis 10Genesis 10:3 →