Genesis 10:7
Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
Cross References
Genesis 2:11Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:
Job 1:15et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio: et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. + 1.15 Et pueros. Pueros vocat cautelam illam diligentiæ, per quam his providet, quæ et in eo percutitur.
Isaiah 21:13Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim. + 21.13 Onus in Arabia. Arabes sunt Saraceni, etc., usque ad inde alloquitur Deus Judæos fugientes sic: In saltu ad vesperam. O Judæi, qui obsidionem Babyloniam fugietis in saltu, id est in silvis Saracenorum dormietis, fugientes Chaldæos in semitis Dodanim, quod interpretatur in propinquos vel cognatos, id est, in via quæ ducit propinquos vestros Saracenos. Vesperam. ID. Quæ est principium noctis. Qui peccare incipit, in vespera est; qui ad summum venit, in media nocte. Media nocte primogenita Ægypti occiduntur. Petrus negat, luce jam vicina pœnitet. In semitis. ID. Quia vespera principium malorum, etc., usque ad quando contra patrem rebellavit.
Ezekiel 27:20Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.