Isaiah 21:13
Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim. + 21.13 Onus in Arabia. Arabes sunt Saraceni, etc., usque ad inde alloquitur Deus Judæos fugientes sic: In saltu ad vesperam. O Judæi, qui obsidionem Babyloniam fugietis in saltu, id est in silvis Saracenorum dormietis, fugientes Chaldæos in semitis Dodanim, quod interpretatur in propinquos vel cognatos, id est, in via quæ ducit propinquos vestros Saracenos. Vesperam. ID. Quæ est principium noctis. Qui peccare incipit, in vespera est; qui ad summum venit, in media nocte. Media nocte primogenita Ægypti occiduntur. Petrus negat, luce jam vicina pœnitet. In semitis. ID. Quia vespera principium malorum, etc., usque ad quando contra patrem rebellavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 10:15excepto eo quod afferebant viri qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiæ, ducesque terræ.
1 Chronicles 1:32Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit: Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim. + 1.32 Ceturæ. RAB. Quasi copulatæ, unde suspicantur Hebræi eam esse Agar quæ, mortua Sara, de concubina transierit in uxorem, ne senex novis arguatur nuptiis lascivisse. ID. Filii autem Cæturæ, juxta historicos Hebræorum, occupaverunt Troconitidem, alii Traconitidem et Arabiam: quæ nunc vocatur Eidormo, usque ad maris Rubri terminos. Assurim. Ab Assurim Syrios quidam vocatos contendunt, et a plerisque filiis Abrahæ de Cetura occupatas esse Indiæ regiones.
Isaiah 13:20Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem; nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.
Jeremiah 25:24et cunctis regibus Arabiæ, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto:
Jeremiah 49:28Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. [Hæc dicit Dominus: Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios orientis. + 49.28 Ad Cedar. Hi Agareni sunt, sed usurpato nomine Saraceni vocantur, et habitant per solitudinem totam, de quibus pœta dicit: Lateque vagantes Agi. RAB. Mystice. Cedar, quod interpretatur tenebræ, et Asor, etc., usque ad qui se simulant filios Orientis, cum sint tenebrarum filii.
Ezekiel 27:20Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.