The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 11 › Genesis 11:9

Genesis 11:9

Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore is the name of it called Babel; because the LORD did there confound the language of all the earth: and from thence did the LORD scatter them abroad upon the face of all the earth.

In Context

8Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem. + 11.8 Divisit eos. ALC. In hac divisione linguarum nihil novum fecit Deus, sed dicendi modos et formas loquelarum diversis gentibus divisit. Unde easdem syllabas et ejusdem potestatis litteras aliter conjunctas in diversis linguis invenimus, et sæpe eadem nomina vel verba aliud significantia; unde ubi dicitur psalmo 2: In virga ferrea, in Græco habetur,, in raudo sidera. Igitur in Latino sidera non ferrea significat, sicut in Græco, sed astra. AUG. lib. XVI de Civit. c. 4 Merito malus punitur affectus, etiam cui non succedit effectus. Genus vero pœnæ quale fuit? Quoniam enim dominatio imperantis in lingua est, ibi damnata est superbia, ut non intelligeretur jubens homini, qui noluit intelligere ut obediret jubenti Deo.

10Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. + 11.10 Sem centum erat annorum. BEDA, Hexæm., lib. 3, t. 2, col. 131 Magna quæstio nobis nascitur secundum litteram, quomodo Sem biennio post diluvium centum esse annorum dicatur, cum supra quingentesimo anno Nœ natus asseratur, et sexcentesimo anno ejusdem Nœ diluvium venisse legatur, etc., usque ad quia tulit eum Deus.

Read all of Genesis 11

Cross References

Genesis 10:10Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. + 10.10 Babylon. Est confusio, quia ibi facta est linguarum divisio.

Genesis 10:25Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan. + 10.25 Natique sunt Heber filii, etc. Heber, transitor, a quo Hebræi, id est, transitores. Veri Hebræi sunt, qui de præsentibus ad futura, de caducis ad mansura transeunt. Hæ gentes a fluvio Cono possederunt omnem regionem quæ vocatur Geria.

Isaiah 13:1Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos. + 13.1 Onus Babylonis. HIER. Babylon, metropolis Chaldæorum, etc., usque ad qui dicit: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

Acts 17:26fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum, + 17.26 Ex uno omne genus hominum. In Græco: ex uno sanguine, quia sanguis propaginem carnis designat, et per carnem homo intelligitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 11:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 11:8Genesis 11Genesis 11:10 →