The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 11 › Genesis 11:31

Genesis 11:31

Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. + 11.31 In Ur Chaldæorum. HIERON. In Hebræo in Ur Chesdim id est, in igne Chaldæorum. Hic fabulantur Hebræi quod Abram in ignem sit missus, quia ignem noluit adorare, quem Chaldæi colunt, et Dei auxilio liberatus, de idololatriæ igne effugerit. Unde ad eum dicitur: Ego sum qui eduxi te de Ur Chaldæorum. Aram patris Melchæ. Ibid. Idem pater utriusque. Aram filius Thare, frater Abræ et Nachor, duas filias genuit, Melcham et Sarai, cognomento Jescham. Melcham duxit Nachor, et Sarai Abram. Nondum enim inter patruos et neptes nuptiæ fuerant prohibitæ, quæ in principio etiam inter fratres et sorores sunt celebratæ. Tulit itaque Thare Abram, etc., usque, facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran. AUG. Prius dicitur, quod cum esset Thare septuaginta annorum genuit Abram, et postea cum omnibus suis mansit in Charan, et mortuus est. Et dictum est Abræ ut exiret de Charan, et exivit cum esset septuaginta quinque annorum. Sed per recapitulationem ostenditur vivo patre Dominum præcepisse, etc., usque ad a quo Judæi dicti propter regiam tribum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Terah took Abram his son, and Lot the son of Haran his son’s son, and Sarai his daughter in law, his son Abram’s wife; and they went forth with them from Ur of the Chaldees, to go into the land of Canaan; and they came unto Haran, and dwelt there.

In Context

30Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.

32Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.

Read all of Genesis 11

Cross References

Genesis 11:26Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran. + 11.26 Thare genuit Abram et Nachor. AUG. quæst. 25 in Gen. Non simul, sed suis temporibus, ex quo gignere cœpit. Nec attendendus est in his ordo nativitatis, sed significatio futuræ dignitatis, in qua excellit Abram.

Genesis 12:4Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran. + 12.4 Septuaginta quinque annorum. HIERON. in Q. Hebr. Si Thare pater Abræ in regione Chaldæa, etc., usque ad et ibi diutius moratus sit.

Genesis 14:12necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

Genesis 24:10Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor. + 24.10 Ex omnibus bonis ejus, etc. GREG. Quia his quæ de Domino loquuntur, in semetipsis virtutum divitias ostendunt, ut tanto citius ad sequendum Deum invitent, quanto suis auditoribus in seipsis monstrant quæ narrant.

Genesis 27:43Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:

Genesis 29:4Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 11:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 11:30Genesis 11Genesis 11:32 →