Genesis 24:10
Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor. + 24.10 Ex omnibus bonis ejus, etc. GREG. Quia his quæ de Domino loquuntur, in semetipsis virtutum divitias ostendunt, ut tanto citius ad sequendum Deum invitent, quanto suis auditoribus in seipsis monstrant quæ narrant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 11:26Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran. + 11.26 Thare genuit Abram et Nachor. AUG. quæst. 25 in Gen. Non simul, sed suis temporibus, ex quo gignere cœpit. Nec attendendus est in his ordo nativitatis, sed significatio futuræ dignitatis, in qua excellit Abram.
Genesis 22:20His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: + 22.20 Melcha. HIER. ubi supra. De Melcha uxore Nachor, etc., usque ad et in ipso nomine legitur in Isaia.
Genesis 27:43Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:
Genesis 29:4Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran.
Genesis 39:8Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:
Deuteronomy 23:4quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi: + 23.4 Quia noluerunt nobis occurrere cum, etc. Tradunt Hebræi quod hæ gentes propinquæ sibi exeuntibus de Ægypto occurrerunt cum pane tantum, cum scirent nos in deserto maxime siti laborare, et ideo huic maledictioni subjecti sunt. Mystice designant hæreticos, qui fugientibus de Ægypto hujus mundi ad veram terram promissionis offerunt panem pollutum, non aqua sapientiæ dulcoratum, et ideo ab Ecclesia alienati sunt.