Genesis 14:12
necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they took Lot, Abram’s brother’s son, who dwelt in Sodom, and his goods, and departed.
In Context
Cross References
Genesis 11:31Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. + 11.31 In Ur Chaldæorum. HIERON. In Hebræo in Ur Chesdim id est, in igne Chaldæorum. Hic fabulantur Hebræi quod Abram in ignem sit missus, quia ignem noluit adorare, quem Chaldæi colunt, et Dei auxilio liberatus, de idololatriæ igne effugerit. Unde ad eum dicitur: Ego sum qui eduxi te de Ur Chaldæorum. Aram patris Melchæ. Ibid. Idem pater utriusque. Aram filius Thare, frater Abræ et Nachor, duas filias genuit, Melcham et Sarai, cognomento Jescham. Melcham duxit Nachor, et Sarai Abram. Nondum enim inter patruos et neptes nuptiæ fuerant prohibitæ, quæ in principio etiam inter fratres et sorores sunt celebratæ. Tulit itaque Thare Abram, etc., usque, facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran. AUG. Prius dicitur, quod cum esset Thare septuaginta annorum genuit Abram, et postea cum omnibus suis mansit in Charan, et mortuus est. Et dictum est Abræ ut exiret de Charan, et exivit cum esset septuaginta quinque annorum. Sed per recapitulationem ostenditur vivo patre Dominum præcepisse, etc., usque ad a quo Judæi dicti propter regiam tribum.
Genesis 13:12Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.
Job 9:23Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat. + 9.23 Si flagellat, occidat se. Ibid. Ridere Dei est afflictioni, etc., usque ad quod solus carnis mortem pertulit, aperit.
1 Timothy 6:9Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. + 6.9 Nam qui volunt. Hoc dicitur his qui volunt et non sunt, ne desiderent. Jam divitibus aliud dicitur, scilicet non superbe sapere, sed dare pauperibus. Incidunt in tentationem et laqueum diaboli, quia radix omnium malorum, etc. Non est genus mali quod non ex cupiditate aliquando proveniat, quia radix omnium malorum est cupiditas.
Revelation 18:4Et audivi aliam vocem de cælo, dicentem: Exite de illa populus meus: ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis. + 18.4 Et audivi. Dicens futuram illam damnationem ad præsentes, supponit admonitionem. Exite, quia modicum tempus superest, quo pro merito accipient mercedem.