Genesis 9:19
Tres isti filii sunt Noë: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
These are the three sons of Noah: and of them was the whole earth overspread.
In Context
20Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
Cross References
Genesis 10:1Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. + 10.1 Hæ sunt generationes, etc. Benedictus duobus filiis Nœ, et medio maledicto, generationes eorum texuntur, ex quibus septuaginta duæ generationes sunt ortæ: quindecim de Japheth, triginta de Cham, viginti septem de Sem. Ad quas misit Dominus septuaginta duos discipulos. Sem ALC. Sem, ut æstimant, Asiam; Cham Africam, Japheth Europam sortitus est. Japheth. Minoris filii, de quo nati sunt septem filii, qui tenuerunt septentrionalem regionem a Tauro et Amano, montibus Ciliciæ et Syriæ, usque ad fluvium Tanaim, in Europa vero usque ad Gadira. Nomina vero locis et gentibus relinquentes, ex quibus plurima mutata, cætera permanent.
Genesis 10:5Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.