Genesis 11:7
Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. + 11.7 Venite igitur, etc. Ad angelos dixisse intelligitur; vel secundum illud: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Nam singulari numero subjunctum est: et divisit eos, etc., sicut ibi: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. GREG. Moral. lib. 2, c. 5 Venite, etc. Dicitur his qui Deo adhærent, Venite, quia a divina contemplatione nunquam decrescere, sed semper accrescere, et nunquam corde recedere, stabili motu est semper venire. Ascendunt angeli Creatorem conspiciendo, descendunt creaturam illicite se erigentem examine districtionis premendo. Dicere ergo, Descendamus, et confundamus linguam eorum, est in semetipso quod recte agatur ostendere, et per vim internæ visionis eorum mentibus exhibenda judicia occultis motibus inspirare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 1:26et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra. + 1.26 Faciamus hominem. AUG., ibid., c. 19 Insinuatur pluralitas personarum Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et statim unitas deitatis, cum dicitur: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei, non Pater ad imaginem tantum Filii. Non enim vere diceretur ad imaginem nostram; sed ita dictum est: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei, ac si diceretur ad imaginem suam. Cum autem dicitur ad imaginem Dei, cum superius dictum sit, ad imaginem nostram, significatur quod non agit pluralitas personarum, ut plures deos credamus, sed ut Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum accipiamus. Faciamus hominem. BEDA, in Hexæm. Apparet quare dictum sit ut cætera fierent, etc., usque ad sed ut veram post mortem se carnem recepisse monstraret. Et præsit, etc. AUG., lib. III de Gen. c. 20 Notandum etiam quia cum dixisset ad imaginem nostram, continuo subjunxit: Et præsit piscibus maris et volatilibus cœli. Ut scilicet intelligamus in hoc factum hominem ad imaginem Dei, in quo irrationabilibus antecellit. Id autem est ratio, vel mens, vel intelligentia, vel si alio nomine commodius vocetur, in quo scilicet contemplandæ veritati inhæret.
Genesis 10:5Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
Genesis 10:32Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.
Genesis 42:23Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.
Job 5:12qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant; + 5.12 Qui dissipat cogitationes. IDEM. Cum reprobi cogitent mala, Deus aliquando ne contra bonos prævaleant, vires tollit, ut effectu careant operis, et apud Deum conscientia rei sint.
Psalms 2:4Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. + 2.4 Irridebit. Ibid. Ut quando positis custodibus surrexit: Subsannabit, quando per mundum dispersi sunt. Irrisio Dei vis est præscientiæ quam dat Deus sanctis, ut, videntes nomen Christi futurum in omnibus gentibus, illos inania meditatos intelligant. 1