Genesis 12:16
Abram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.
Cross References
Genesis 16:1Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar, + 16.1 Igitur Sarai uxor Abram, etc. RAB. Non est adulter Abram si, vivente uxore, ancillæ jungitur, quia nondum promulgata erat lex Evangelii unius uxoris: et genus suum multiplicandum audierat, sed per quam mulierem nesciebat, quia Saram sterilem noverat. Non fuit in coitu libidinosa voluptas, sed prolis habendæ pia charitas: uxor quoque hoc voluit et cœgit, quæ filios habere non poterat; ideo ex alia suscipere cupiebat quem in locum proprii adoptaret.
Genesis 24:35et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.
Genesis 32:5Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
Job 1:3Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. + 1.3 Ibid. Ac familia multa. Innumera turba cogitationum, quæ quasi ancillæ, domina, id est ratione, absente, opus deserunt, perstrepunt; sed ea redeunte, cum silentio operantur: his si bene dominamur, nec earum multitudine animus superatur. Ibid. Inter omnes, id est, inter angelos orienti luci inhærentes, magni sumus, eorum socii. Orientales sunt omnes qui per fidem sunt in Christo, de quo Propheta: Oriens nomen ejus Zach. 6.: quos omnes superat Homo Deus.
Psalms 144:13Regnum tuum regnum omnium sæculorum; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. + 144.13 Regnum tuum, etc. ID. Laudat de perpetuitate et dominationis effectu. Et sumitur hoc de magnitudine: si magnum est ad tempus imperare, majus est dominationis terminum non habere. Fidelis Dominus in omnibus. ID. De abundanti suavitate hoc sumitur; unde supra: Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ. Fidelis, quia adventus dona complevit. Ad abundantiam quoque pertinet quod allevat ruentes, erigit elisos; unde recordatio suavitatis habetur, et in laudibus ejus eructatur. 1