Genesis 16:1
Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar, + 16.1 Igitur Sarai uxor Abram, etc. RAB. Non est adulter Abram si, vivente uxore, ancillæ jungitur, quia nondum promulgata erat lex Evangelii unius uxoris: et genus suum multiplicandum audierat, sed per quam mulierem nesciebat, quia Saram sterilem noverat. Non fuit in coitu libidinosa voluptas, sed prolis habendæ pia charitas: uxor quoque hoc voluit et cœgit, quæ filios habere non poterat; ideo ex alia suscipere cupiebat quem in locum proprii adoptaret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 11:30Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.
Genesis 15:2Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. + 15.2 Dixitque Abram. HIERON. in Q. Hebr. Ego vado sine liberis, etc. usque ad ab hoc aiunt Damascum et nominatam, et conditam.
Genesis 21:12Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen.
Genesis 25:21Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ. + 25.21 Deprecatusque sed collidebantur in utero parvuli, etc. HIER. Promotione vel collisione LXX posuerunt, ludebant vel recalcitrabant: Aquila, confligebant filii in utero ejus. Symmachus, in similitudine navis in superficie ferebantur. GREG., Dial. 1, 8 Quæ sancti orando efficiunt, etc., usque ad is enim, in quo Deus multiplicare semen Abrahæ prædestinaverat, oratione obtinuit ut filios haberet. Qui exaudivit eam. CHRYSOST. Ne putes e vestigio et protinus assecutum esse quod optabat: nam viginti annis mansit orans et deprecans Deum. Nam sicut docuit nos quot annos habuit quando duxit Rebeccam nempe quadraginta, ita assignavit nobis quot annorum fuerit Isaac, quando nati sunt ei filii. Sexagenarius, inquit, erat quando nati sunt parvuli. Perrexitque, etc., AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Quæritur quo ierit, cum nondum essent prophetæ vel sacerdotes tabernaculi aut templi Domini? Forsitan ad locum ubi aram constituit Abraham. Sed quomodo ibi responsa darentur, tacet Scriptura; an per aliquem sacerdotem? quem mirum est, si erat, non fuisse nominatum, et nullam sacerdotum factam mentionem esse. Forsitan ibi, cum orando allegassent desideria sua, dormiebant, ut per somnum monerentur: vel adhuc vivebat Melchisedech, cujus tanta fuit excellentia, ut dubitaretur utrum homo an angelus fuerit. Vel forte etiam illo tempore erant homines Dei, in quibus Deus posset interrogari. Quidquid horum, vel forte aliud fuerit. Rebecca tamen secundum Scripturam Dominum interrogavit, et responsum ejus meruit.
Luke 1:7Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. + 1.7 Et non erat illis. BEDA. Divinitus procuratum fuit, ut de provectis diuque fructu conjugii privatis Joannes nasceretur, ut inopinato ortu prolis et ipsos donum Dei gratius afficeret, et cæteros stupor miraculi pararet auditui futuri prophetiæ. Unde postea subditur: Posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: Quis putas puer iste erit?
Galatians 4:24quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar: + 4.24 Per allegoriam. Dicitur id per allegoriam, quando aliquid aliud videtur sonare in verbis, et aliud intellectu significare, sicut hic per Abraham, Deus Pater: ipse est enim pater multarum gentium. Abba enim, pater; am, multarum. Et subauditur, gentium. In monte Sina. Talis loci mentione Apostolus significat quod Judæi contra gentes essent superbi de mandato, vel ipsi essent superbi et tumidi contra ipsum mandatum, quod est Agar, id est, significatur per Agar. Agar enim alienatio, quia alienat ab hæreditate.