The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 144 › Psalmorum 144:13

Psalmorum 144:13

Regnum tuum regnum omnium sæculorum; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. + 144.13 Regnum tuum, etc. ID. Laudat de perpetuitate et dominationis effectu. Et sumitur hoc de magnitudine: si magnum est ad tempus imperare, majus est dominationis terminum non habere. Fidelis Dominus in omnibus. ID. De abundanti suavitate hoc sumitur; unde supra: Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ. Fidelis, quia adventus dona complevit. Ad abundantiam quoque pertinet quod allevat ruentes, erigit elisos; unde recordatio suavitatis habetur, et in laudibus ejus eructatur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That our garners may be full, affording all manner of store: that our sheep may bring forth thousands and ten thousands in our streets:

In Context

12ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui. + 144.12 Ut notam. ID. De virtute terribilium hoc sumitur, etc., usque ad cui magnifico nil comparatur. 1

14Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. + 144.14 Qui corruunt. CAS. A malis suis, quos omnes allevat Deus. Vel, ab his temporalibus, sicut sancti, ut Job, qui in sæculo aliquid perdunt et abjecti fiunt, decidentes sunt: sed hos omnes confirmat, quia septies cadit justus et resurgit; impii autem infirmantur in malis Prov. 24.. Et erigit omnes elisos. AUG. Ad se pertinentes, quia superbis resistit. 1

Read all of Psalmorum 144

Cross References

Leviticus 26:5Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. + 26.5 Apprehendet messium tritura. ORIG. Anima quæ germinat ex verbo Dei, etc., usque ad cum conservis in tempore dispensandum remaneat. Apprehendet. Panis enim cor hominis confirmat, vinum lætificat Psal. 103.. Quæ de continentia, de observantiis et de custodiis mandatorum dicuntur, frumentum videntur, ex quo conficitur panis qui corda confortat. Ea vero quæ ad scientiam pertinent et occultorum exploratione lætificant mentem, vino et vindemiæ comparantur. Cor enim lætatur cum obscura [occulta] explanantur. Vindemiam. Fructum animæ. Vindemia enim arbor est. Hæc autem simul habere, id est corpore et anima fructificare, magnæ benedictionis est. ISICH. Congregans enim anima virtutes suas mox desiderat alias. Unde: Quæ retro sunt obliviscens, ad priora me extendo Philip. 3.. Vindemia. ORIG. Quasi dicamus, etc., usque ad ut de spiritu metamus vitam æternam. Panem vestrum. Scilicet qui de cœlo descendit, et dat vitam mundo; non qui plus abundat malis quam bonis. Absque pavore. Si corpus stabile fuerit, et anima fructificaverit, securi erimus in terra nostra, quia caro non concupiscet adversus spiritum Galat. 4..

Deuteronomy 7:13et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terræ tuæ, frumento tuo, atque vindemiæ, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi.

Deuteronomy 28:4Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum. + 28.4 Fructus ventris. Diversos ordines notat subditorum. Alii enim doctoribus corporalia præbent adjumenta; alii laborare possunt quod sibi fuerit præceptum; alii simplicitate contenti per innocentiam vitæ student Deo placere: unusquisque proprium donum habet ex Deo.

Luke 12:16Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit: + 12.16 Dixit autem, etc. Post præceptum subdit exemplum ad declinandam avaritiam temporalium. Hominis cujusdam divitis uberes fructus. Non reprehenditur dives quod terram coluerit, vel fructus condiderit in horrea, sed quod fiduciam vitæ posuerit in illis, nec pauperibus erogaverit, ut ab eis reciperetur in æternis tabernaculis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 144:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 144:12Psalmorum 144Psalmorum 144:14 →