The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 13 › Genesis 13:1

Genesis 13:1

Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam. + 13.1 Ascendit ergo Abram, etc. HIERON. in Q. Hebr. De Ægypto liberatus bene ascendisse legitur, sed quomodo potuit dives esse valde? Sed in Hebraica veritate habetur gravis vehementer: Ægypti enim pondere gravabatur. Et licet videantur esse divitiæ auri et argenti, si autem Ægyptiæ sunt, sancto viro graves sunt; nec, ut in LXX legitur, Abiit unde venerat in desertum usque Bethel, sed, secundum Hebræum, Abiit in itinere suo per austrum usque Bethel. De Ægypto enim profectus est, non ut desertum peteret, quod in Ægypto reliquerat, sed ut per austrum, qui aquiloni contrarius est, veniret ad domum Dei, ubi erat tabernaculum ejus inter Bethel et Hai.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Abram went up out of Egypt, he, and his wife, and all that he had, and Lot with him, into the south.

In Context

2Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.

Read all of Genesis 13

Cross References

Genesis 12:9Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.

Genesis 21:33Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. + 21.33 Abraham vero, etc. AUG. Abraham sicut Stephanus dicit non acceperat hæreditatem ibi, nec spatium pedis. Sed intelligenda est hæreditas, quam Deus gratis daturus erat, non pretio empta. Intelligitur autem spatium circa puteum ad illud emptionis spatium quo fuerant septem agnæ datæ, quando Abimelech et Abraham sibi juraverunt.

Joshua 18:5Dividite vobis terram in septem partes: Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone.

2 Samuel 24:7transierunt prope mœnia Tyri, et omnem terram Hevæi et Chananæi, veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 13:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Genesis 13Genesis 13:2 →