Genesis 12:9
Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Abram journeyed, going on still toward the south.
In Context
Cross References
Genesis 13:1Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam. + 13.1 Ascendit ergo Abram, etc. HIERON. in Q. Hebr. De Ægypto liberatus bene ascendisse legitur, sed quomodo potuit dives esse valde? Sed in Hebraica veritate habetur gravis vehementer: Ægypti enim pondere gravabatur. Et licet videantur esse divitiæ auri et argenti, si autem Ægyptiæ sunt, sancto viro graves sunt; nec, ut in LXX legitur, Abiit unde venerat in desertum usque Bethel, sed, secundum Hebræum, Abiit in itinere suo per austrum usque Bethel. De Ægypto enim profectus est, non ut desertum peteret, quod in Ægypto reliquerat, sed ut per austrum, qui aquiloni contrarius est, veniret ad domum Dei, ubi erat tabernaculum ejus inter Bethel et Hai.
Genesis 20:1Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris. + 20.1 Profectus inde, etc. Cades, fons judicii; Sur, angustia; quibus figuratur patientia.
Genesis 24:62Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi: + 24.62 Eo tempore Isaac, etc. GREG. ubi supra. Vivens et videns Dominus est, etc., usque ad modo spineam coronam, modo crucem sustinuit. Habitabat, etc. PATERIUS in Gen. ex dictis GREG. Isaac, Rebecca veniente, habitabat in terra australi, quia Christus, veniente ad se Ecclesia, in illorum mentibus mansit quos non corporis frigus, sed fervor charitatis tenuit: qualis erat Anna, Simeon, et aliqui de populo Judæorum.
Hebrews 11:13Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. + 11.13 Et salutantes. Utitur verbo translato a navigantibus, qui longe prospiciunt desideratas civitates, quas antequam ingrediantur, salutatione præveniunt. Ex metaphora ergo navigantium dicit, Et salutantes; id est gaudentes et desiderantes eas, sicut faciunt nautæ longe visis civitatibus. Et ideo confitebantur quod essent ipsi peregrini, qui in aliena patria nihil habent. Hospites. Hi de patria non sunt, et isti confitebantur se non esse de mundo, neque aliquid se habere in mundo, ideoque hoc confitebantur. Qui autem hoc dicunt, dant intelligi quod aliam patriam quærunt, quod ipsi significare volebant. Et ne putaret quis quod illam appeterent de qua exierant, subditur: Et si quidem, etc.