Genesis 21:33
Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. + 21.33 Abraham vero, etc. AUG. Abraham sicut Stephanus dicit non acceperat hæreditatem ibi, nec spatium pedis. Sed intelligenda est hæreditas, quam Deus gratis daturus erat, non pretio empta. Intelligitur autem spatium circa puteum ad illud emptionis spatium quo fuerant septem agnæ datæ, quando Abimelech et Abraham sibi juraverunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
32Et inierunt fœdus pro puteo juramenti.
34Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.
Cross References
Genesis 12:8Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. + 12.8 Bethel. RAB. Interpretatur domus Dei, quæ post Bethaven vocata est, id est domus idoli. Hai. Mystice. Hai oculus vel fons interpretatur. Patriarcha ergo tendens ad terram promissionis, tetendit tabernaculum inter Bethel et Hai, quia sancti fonte baptismi regenerati, in cursu hujus vitæ circumspecti, ad Dei tabernaculum, id est, cœlestem properant civitatem.
Genesis 26:25Itaque ædificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum.
Deuteronomy 16:21Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui. + 16.21 Non plantabis. Occasionem idololatriæ amputat. Solebant enim gentes immolare, et in delubris statuas adorare. Lucum. ISID. Nemus, frondentes arbores infructuosæ, etc., usque ad nec permittit fictionem falsitatis vel erroris veritati catholicæ sociare.
Judges 3:7Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth.
Isaiah 40:28Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus. + 40.28 Creavit. Omnia novit, omnia continet, omnia majestate sua dispensat. Sapientiæ ejus. ID. Ex hoc loco aliud apostoli sumptum videtur: Incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles viæ ejus: quasi diceret: Solus Deus æternus, impassibilis, cætera omnia deficient.
Jeremiah 10:10Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.