Genesis 13:18
Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavitque ibi altare Domino. + 13.18 In Hebron. Civitas est in tribu Juda, quæ et Cariatharbe dicitur, id est, civitas quatuor; CHARIAT enim Hebraice civitas, arbe quatuor. Ibi enim situs est Adam maximus et Abram, Isaac et Jacob.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam.
Cross References
Genesis 8:20Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. + 8.20 Et tollens, etc. AUG. Ingressa sunt in arcam munda et immunda animalia, sed post egressum non offeruntur Deo nisi munda. Quod vero ait: Non percutiam omnem animam viventem sicut feci, et addidit quæ largitate bonitas donat indignis, forte Novi Testamenti indulgentia figurata est, ut præterita ultio ad legis pertineat severitatem, hoc ad gratiæ bonitatem.
Genesis 13:4in loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini.
Genesis 18:1Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. + 18.1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre. ISID. in Gen. Abraham triplicem figuram gerit: primam, Salvatoris, qui relicta cognatione venit in mundum; alteram, Patris, quia Filium unicum immolavit; tertiam quæ in hoc loco apparet, sanctorum qui adventum Christi cum gaudio susceperunt. Tabernaculum Abrahæ Hierusalem significat, ubi pro tempore prophetæ et apostoli habitaverunt, et Christus adveniens a credentibus exceptus, ab incredulis in ligno suspensus est.
Genesis 35:27Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. + 35.27 Civitatem Arbee. HIERON. Pro Arbee in LXX campum habetur, cum Hebron in monte sit. Eadem autem civitas antiquitus Mambre ab amico Abrahæ dicta est. Civitatem Arbee, etc. Angelorum vel sanctarum animarum, quibus est appositus, nulla remanente sollicitudine tentationum, vel periculo peccatorum.
Numbers 13:22Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.
Joshua 15:13Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. + 15.13 Caleb vero. ADAM., hom. 20. Initium distributionis Jesu, etc., usque ad Nota quod Caleb dicitur filius Jephone, et Othoniel filius Cenez, qui est Caleb junior, id est consanguineus.