Genesis 13:4
in loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.
Cross References
Genesis 12:7Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Genesis 13:18Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavitque ibi altare Domino. + 13.18 In Hebron. Civitas est in tribu Juda, quæ et Cariatharbe dicitur, id est, civitas quatuor; CHARIAT enim Hebraice civitas, arbe quatuor. Ibi enim situs est Adam maximus et Abram, Isaac et Jacob.
Psalms 26:8Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. + 26.8 Tibi dixit. CASS. Cor, ratio a te edocta tibi confabulatur de una, non aliud quam doces pertractet. 1
Psalms 65:1In finem. Canticum psalmi resurrectionis. [Jubilate Deo, omnis terra; + 65.1 In finem. AUG. Judæi ex legis justitia sperabant sibi bona temporalia, et resurrectionem, etc., usque ad pro fide gentium ad eamdem spem resurrectionis vocaturum. Jubilate Deo, omnis terra, etc. CAS. Primo monet omnes de resurrectione Christi gaudere, quæ omnibus dat vitam. 1
Psalms 84:10Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. + 84.10 Prope timentes eum. ID. Ubique dæmonia colebantur, etc., usque ad immortalis in corpore nostro modo mortali. 1
Psalms 107:8Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar. + 107.8 Exsultabo. AUG. Vel exaltabor, supra lætabor, hic vero exaltabor, quod satis convenit, quia de exaltatione est lætitia. Et loquitur hic Christus in persona Ecclesiæ. 1