The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 13 › Genesis 13:3

Genesis 13:3

Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, + 13.3 In Bethel, etc. Est autem Bethel civitatula in duodecimo lapide ab Helia ad dexteram euntibus Neapolim: quæ prius Luza, id est Amygdalus, vocabatur, in tribu Benjamin: Hai vero in tribu Juda separata sacerdotibus; Bethel, domus Dei; Hai, oculus vel fons: bene ergo tabernaculum inter Bethel et Hai figens, altare Domino ædificavit, quia sancti a mundi principe et sæculi voluptatibus recedentes, abluti sancto fonte baptismi, cursum præsentis vitæ considerate ducentes, et hostiam laudis et boni operis super altare fidei Deo exhibentes, ad domum Dei, id est ad cœlestem Hierusalem, feliciter tendunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he went on his journeys from the south even to Bethel, unto the place where his tent had been at the beginning, between Bethel and Hai;

In Context

2Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.

4in loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini.

Read all of Genesis 13

Cross References

Genesis 12:8Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. + 12.8 Bethel. RAB. Interpretatur domus Dei, quæ post Bethaven vocata est, id est domus idoli. Hai. Mystice. Hai oculus vel fons interpretatur. Patriarcha ergo tendens ad terram promissionis, tetendit tabernaculum inter Bethel et Hai, quia sancti fonte baptismi regenerati, in cursu hujus vitæ circumspecti, ad Dei tabernaculum, id est, cœlestem properant civitatem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 13:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 13:2Genesis 13Genesis 13:4 →