Genesis 14:8
Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 14:2inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor. + 14.2 Balæ. HIERON. Hebraice devoratio dicitur. Tradunt Hebræi hanc alibi Salissam dici, et vitulam consternantem, quod tertio terræ motu absorpta sit. Et ex eo tempore quo Sodoma et Gomorrha, Adame et Seboim divino igne sunt subversæ, illa parvula nuncupetur. Segor enim transfertur in parvam, quæ Syra lingua Zoara dicitur. Vallis autem Salinarum, in qua fuerunt putei bituminis, post Dei iram et sulphuris pluviam, in mare Mortuum versa est. quod a Græcis stagnum Asphalti, id est bituminis, dicitur. Mystice. Quatuor reges quinque superant, dum contrariæ potestates quinque sensibus corporis abutentes vitiis illaqueant et captivant. Allegorice. Tales reges superant primum Bara, qui interpretatur malitia vel creatura, et est rex Sodomorum, id est cæcitatis, vel pecudis silentis, cum eis qui in vetusta malitia perseverant, more pecudum cæcitatem libidinis sequi persuadent. Vincunt et Bersa, id est in angustia constitutum, regem Gomorrhæ, id est populi tumentis et seditiosi, cum eos qui curis sæculi angustiantur ac nefas rapinæ agere non formidant, obruunt et prosternunt. Vincunt quoque Sennaab regem Adamæ, id est terrenæ, cum eos qui terrena tantum sapiunt in luxuria permanere hortantur, ut dicant: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur I Cor. 15. Vincunt Semeber, qui interpretatur ibi perditio, et est rex Seboim, id est cinguli mæroris, cum per iracundiam et invidiam incautos decipiunt; unde Job 5: Stultum interficit iracundia, parvulum occidit invidia. Regem quoque Bale vincunt, cum pusillanimes in desperationem mittunt; Bale namque interpretatur præcipitatio vel absorbitio: ad hoc maxime diabolus certat ut post lapsum peccati in desperationem mittat.
Genesis 19:20est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea? + 19.20 Est civitas, etc. ISID. Allegorice. Sodoma interpretatur cæcitas, et exprimit mundana desideria: altitudo montium, speculatio perfectorum. Sed quia multi mundi illecebras fugiunt, tamen in actione positi contemplationis apicem subire nequeunt, exivit Lot a Sodomis, sed ad montana non pervenit. Unde Lot ait: Est civitas hæc juxta, etc. Juxta dicitur, et tamen ad salutem tuta, quia activa vita nec a mundi curis ex toto discreta, nec a gaudio æternæ salutis est aliena. Ad quam possum, etc. Qui ad contemplativam ascendere non sufficiunt, ad activam vitam confugiunt, in qua salvantur. GREG., Past. 3, 28 Moral. Ardentem Sodomam fugere, etc., uque ad unde ad Lot dicitur: